Fabricauit Anastasius in Mesopotamia prouincia ciuitatem, quae ciuitas Dara dicitur, tenet in longitudinem milia III propter Persos, quando in prouincia imperatoris ad praedandum ueniebant, ubi fossato figebant, quia aquae nullatenus inueniuntur nisi ibi; in qua ciuitate fluuius exit et ad capud ciuitatis mergit sub terra, quia ipse fluuius omnis muro cinctus est. Ciuitas Melitine in Persa Armenia est, ipsa est metropolis. Alia ciuitas Arauisso, alia Cocusso, alia Germanicia. In Persida ubi iacet corpus sancti Danihelis, Susa dicitur, XXX milia de Babylonia; ibi sunt et tres pueri; in qua ciuitate habitatio hominum non est propter serpentes et ippocentauros. Hoc Eudoxius diaconus dixit, qui de ipsa prouincia est.