In prouincia Asia ciuitas Epheso, ubi sunt septem fratres dormientes et catulus Viricanus ad pedes eorum; nomina eorum id est: Achellidis, Diomedis, Eugenius, Stephanus, Probatus, Sabbatius et Quiriacus, quorum mater Caritina dicitur graece, latine Felicitas. Ibi est sanctus Timotheus, discipulus domni Pauli. Iuxta montem Syna in Fara ciuitate, ibi sanctus Moyses cum Amalech pugnauit. De Hierusalem in Elusath mansiones III, de Elusath in Aila mansiones VII, quam ille Alexander Magnus Macedo fabricauit. De Aila usque in monte Syna mansiones VIII, si compendiaria uolueris ambulare per heremum, sin autem per Aegyptum, mansiones XXV. Urbicius dicebatur praepositus imperii, qui ad septem imperatores praepositus fuit et coronas ipsis imperatoribus in capite ponebat et ipse eas de eorum capite deponebat et ipse eos castigabat. Est locus tertio miliario de Hierusalem ciuitate. Dum domna Maria mater Domni iret in Bethleem, descendit de asina et sedit super petram et benedixit eam. Ipse uero praepositus Urbicius ipsum lapidem incidit et fecit eum quadrum in modum altaris uolens eum Constantinopolim dirigere, et dum ad portam sancti Stephani ueniret, iam amplius eum mouere non potuit; quem lapidem unus iugus bonum ducebat, et dum uiderent, quia nullatenus potuerunt eum in antea 1 ibi G 2 catolus G uiricanis G hyrcanus Sittl 3 actellidis PG Achillides Gildemetster stefanus G 4 probatis P 1, corr. 2, m . sabbatis P caratina P 5 grecae corr. 2. m. P, latine corr. 2. m. P latini G 6 discipolus G 7 sina G infra ciuitatem PG in Fara ciuitate Sittl 8 abimelech PG Amalech Gildemeister eluzath P k heluzath G 9 III] XII (uel XIII) Sittl de glutinarinalia P de eluaath similiter G de Elusath in Aila Sittl 10 de illa PG De Ella (Aila) Sittl 11 compenzaria G uolueris tenire G heremo G 12 sin autem—XXV om. P 13 propositus G 14 propositus G imperatoribus om. G 15 ponebat] imponebat G de capite eorum G deponebus P 1, corr. 2. m . conseruabat G ipse-castigabat om. G 16 de ierosolima ciuitate locus est habens tertium miliarium G 17 ubi domna G dum iret G bethlem G 18 sedet G 21 ut dum G porta GPl, corr. 2 . m. stefani G 22 potuerunt G iogus G 23 in antea accidere G monere, reuocatus est ad sepulchrum Domini et ibi altaris de ipsa petra factus est et de ipso altare communicatur. Tamen post sepulchrum Domni est. Ipse uero Urbicius praepositus sub Anastasio imperatore Constantinopolim moritur et t obrierunt. Quem Urbicium terra non recepit, tertio eum sepulchrum foris iactauit. Fabricauit Anastasius in Mesopotamia prouincia ciuitatem, quae ciuitas Dara dicitur, tenet in longitudinem milia III propter Persos, quando in prouincia imperatoris ad praedandum ueniebant, ubi fossato figebant, quia aquae nullatenus inueniuntur nisi ibi; in qua ciuitate fluuius exit et ad capud ciuitatis mergit sub terra, quia ipse fluuius omnis muro cinctus est. Ciuitas Melitine in Persa Armenia est, ipsa est metropolis. Alia ciuitas Arauisso, alia Cocusso, alia Germanicia. In Persida ubi iacet corpus sancti Danihelis, Susa dicitur, XXX milia de Babylonia; ibi sunt et tres pueri; in qua ciuitate habitatio hominum non est propter serpentes et ippocentauros. Hoc Eudoxius diaconus dixit, qui de ipsa prouincia est.