<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0278a.stoa001.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Saraptha Sidoniae, quod scriptum est, in ipsa Fenice, secunda  <lb/>
            Syria, iuxta montem Carmelum. XII milia habet de Saraptha <lb/>
            usque in Sidona et propter hoc dicta est Saraptha Sidoniae, <lb n="5"/>
            quia ipso tempore metropolis erat Sidona a Saraptha, et modo <lb/>
            Saraptha est metropolis. Ubi sanctus Helias missus est ad <lb/>
            uiduam illam, quae eum pasceret, et filium eius suscitauit, <lb/>
            ibi ecclesia sancti Heliae est, nam nomen mulieris non dicitur <lb/>
            nisi tantummodo uidua. Lazarum, quem Domnus resuscitauit, <lb n="10"/>
            scitur quia resuscitatus est, secundam mortem eius nemo <lb/>
            cognouit. Hoc in Bethania contigit secundo miliario de Hierusalem <lb/>
            et in resuscitatione sancti Lazari in ipso loco ante <lb/>
            pascha dominico omnis populus congregat et missas celebrantur. <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>In Arabia sunt ciuitates, quas Hiesu Naue destruxit, ubi  <lb/>
            manebant Amorrei, Gergesaei et Ferezei, tredecim, id est <lb/>
            t Iuncta t Volumta, Medeua, t Musica, Filadelphia, Gerassa, <lb/>
            t Genara. Vostra, Damasco, Gadara, Auila, Capitulia, t Astra. <lb/>
</p></div></div></body></text></TEI>