Saraptha Sidoniae, quod scriptum est, in ipsa Fenice, secunda Syria, iuxta montem Carmelum. XII milia habet de Saraptha usque in Sidona et propter hoc dicta est Saraptha Sidoniae, quia ipso tempore metropolis erat Sidona a Saraptha, et modo Saraptha est metropolis. Ubi sanctus Helias missus est ad uiduam illam, quae eum pasceret, et filium eius suscitauit, ibi ecclesia sancti Heliae est, nam nomen mulieris non dicitur nisi tantummodo uidua. Lazarum, quem Domnus resuscitauit, scitur quia resuscitatus est, secundam mortem eius nemo cognouit. Hoc in Bethania contigit secundo miliario de Hierusalem et in resuscitatione sancti Lazari in ipso loco ante pascha dominico omnis populus congregat et missas celebrantur. In Arabia sunt ciuitates, quas Hiesu Naue destruxit, ubi manebant Amorrei, Gergesaei et Ferezei, tredecim, id est t Iuncta t Volumta, Medeua, t Musica, Filadelphia, Gerassa, t Genara. Vostra, Damasco, Gadara, Auila, Capitulia, t Astra.