omne genus luxu genus est; sed femina coniunx omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater. nunc, si fas iuuenale habet uastare pudorem, sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas; uirginitas in flore tumet: iam dedita messi digna cupido uiris: tulerit quam uestra uoluptas. dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.i Vulgus ad haec demens: , Quisnam tu, quantus et unde, qui nobis domineris. ait. legesque recondas? transuena, non rector, Sodomorum iugera liras. nunc igitur tute ipse lues. quod nostra cupido est. pro natis proque hospitibus: satis unus in omnes.- dicta pt facta simul. uulgi mora nulla furentis. turbidus hiberno dum uoluitur impete torrens, riuorum innumeros uno pede deuehit amnes: si qua illic arbor rapidis offenditur undis, haut mansura diu. quantum radice licebit