discretus patruo dites delegerat agros]. semiperempta etiam si qua illic iugera laetas autumni conantur opes. facile optima sese promittunt oculis pira. persica et omnia mela, donec carpantur: nam protinus indice tacta soluitur in cinerem uacui fallacia pomi. sic igitur caelo pariter terraque sepultis nec mare uiuit ibi: mors est maris illa quieti. quod nullos animat per anhela uolumina fluctus. quodque etiam patrio numquam suspirat ab austro. quodque caret proferre aliquam de gurgite gentem