femina non patiens diuinae, ad murmura caeli audaces oculos nequiquam sola retorsit, non habitura loqui. quod uiderit. et simul illic in fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum. ipsa et imago sibi. formam sine corpore seruans. durat enim adhuc nuda statione sub aethra, nec pluuiis dilapsa situ nec diruta uentis. quin etiam siquis mutilauerit aduena formam, protinus ex sese suggestu uulnera complet. dicitur et uiuens. alio iam corpore. sexus munificos solito dispungere sanguine menses. Nusquam sunt Sodomi. nusquam illic impia lucent moenia. cum dominis domus omnis inhospita nusquam.