aurigam inlicitum. planctum mutasse sorores. uiderit Eridanus. si qua illic populus albet.. aut si quis plumat senio modulatior ales. hic aliter uersae maerent miracula formae: namque comes coniunx. heu me, male tum quoque legis femina non patiens diuinae, ad murmura caeli audaces oculos nequiquam sola retorsit, non habitura loqui. quod uiderit. et simul illic in fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum. ipsa et imago sibi. formam sine corpore seruans. durat enim adhuc nuda statione sub aethra,