<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa003.opp-lat2"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter <lb/>
            haereticus. hic Iustini Martyris discipulus fuit; post hunc<lb n="10"/>
            diuersa sentire coepit. totus enim secundum Valentinum sapit, <lb/>
            adiciens illud, quod Adam negat salutem consequi posse, quasi <lb/>
            non, si rami salui fiunt, et radix salua sit accesserunt alii <lb/>
            haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas, sed horum non una <lb/>
            doctrina est. sunt enim, qui kata Proclum dicantur, sunt alii. <lb n="15"/>
            qui secundum Aeschinen pronuntiantur. hi habent aliam communem <lb/>
            blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed <lb/>
            peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in <lb/>
            apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum <lb/>
            non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse <lb n="20"/>
            quam Christum in euangelio protulisse, nec tantum plura, <lb/>
            sed etiam meliora atque maiora. priuatam autem blasphemiam <lb/>
            illi, qui sunt kata Aeschinen, hanc habent, qua adiciunt etiam <lb/>
            hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem.

<note type="footnote"> 9-13] cf. Iren. I 28, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 caelum <hi rend="italic">F,</hi> caelo <hi rend="italic">PNuulgo</hi> 2 <hi rend="italic">uerba</hi> animarum solaram dicit salutem, <lb/>
            <hi rend="italic">quae in libris mss. paulo infra post</hi> toto <hi rend="italic">leguntur, huc tratistnli</hi> <lb/>
            3 apostolo <hi rend="italic">F,</hi> et apostolo <hi rend="italic">PNuulgo,</hi> Paulo apostolo <hi rend="italic">Enq</hi> 4 priuatns <lb/>
            F appellant <hi rend="italic">PNF,</hi> appellat <hi rend="italic">Rig</hi> 5 quam quasi <hi rend="italic">R3, quamquam</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> prophetismam sic habet <hi rend="italic">F</hi> 7 quaecunque <hi rend="italic">PN,</hi> quae <hi rend="italic">F</hi> 9 tacianus <lb/>
            <hi rend="italic">PN,</hi> itaccianus <hi rend="italic">F</hi> 11 diuersa <hi rend="italic">Lat:</hi> diuisa <hi rend="italic">PNF</hi> sapit R3. <lb/>
            <hi rend="italic">capit PNFRX</hi> 12 quodAdam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod <hi rend="italic">iam PNR*,</hi> quodam <hi rend="italic">F</hi>. Adam <lb/>
            <hi rend="italic">R3</hi> negat <hi rend="italic">scripsi:</hi> nec <hi rend="italic">PNF</hi> 15 sunt <hi rend="italic">om. F</hi> dicantur <hi rend="italic">PN,</hi> dicuntur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> sunt alii-pronuntiantur <hi rend="italic">om. PJ21</hi> alii <hi rend="italic">N Oehlerus:</hi> aliqui <hi rend="italic">FR</hi> <lb/>
            20 qua <hi rend="italic">N,</hi> quia <hi rend="italic">PF</hi> plura <hi rend="italic">om. F</hi> 21 euangelio <hi rend="italic">Eng:</hi> euangelium <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> 22 autem <hi rend="italic">om. P</hi> 23 aeschinen <hi rend="italic">PN,</hi> estineum <hi rend="italic">F</hi> </note> 
<pb n="225"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Est praeterea his omnibus etiam Blastos accedens, qui <lb/>
            latenter Iudaismum uult introducere. pascha enim dicit non <lb/>
            aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIUI <lb/>
            mensis *. quis autem nesciat, quoniam euangelica gratia euacuatur, <lb/>
            si ad legem Christum redigis? accedit his Theodotus, <lb n="5"/>
            haereticus Byzantius, qui posteaquam Christum, pro nomine <lb/>
            adprehensus, negauit, in Christum blasphemare non destitit. <lb/>
            doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo <lb/>
            diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto <lb/>
            (conceptum et) natum ex uirgine, sed hominem solitarium atque <lb n="10"/>
            nudum, nullo alio prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. alter <lb/>
            post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit <lb/>
            alteram sectam: et ipse hominem Christum tantummodo <lb/>
            dicit ex spiritu sancto (et) ex uirgine Maria conceptum <lb/>
            pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, <lb n="15"/>
            eo quod dictum sit de Christo: tu es sacerdos in aeternum <lb/>
            secundum ordinem Melchisedech. nam illum <lb/>
            Melchisedech praecipua ex gratia caelestem esse uirtutem, et <lb/>
            quod agat Christus pro hominibus, deprecator et aduocatus <lb/>
            ipsorum factus, Melchisedech facere pro caelestibus angelis <lb n="20"/>
            atque uirtutibus. nam esse illum usque adeo Christo meliorem, <lb/>
            ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cuius neque <lb/>
            initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit.

<note type="footnote"> 16] Pa. 109, 4. Hebr. 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 blastos <hi rend="italic">PNF,</hi> Blastus <hi rend="italic">22 uulgo</hi> 4 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> Nisan <hi rend="italic">uel</hi> Aprilis <lb/>
            <hi rend="italic">desideratur</hi> quoniam <hi rend="italic">PN,</hi> quomodo <hi rend="italic">F</hi> 5 redigis <hi rend="italic">scripsi:</hi> redigit <hi rend="italic">PN,</hi> <lb/>
            redditur <hi rend="italic">F</hi> theodocus <hi rend="italic">F</hi> 6 postquam <hi rend="italic">N</hi> Christum pro <hi rend="italic">FR,</hi> <lb/>
            christi pro <hi rend="italic">P (corr. R sec. Hirsaugiensem),</hi> pro Christi <hi rend="italic">N</hi> Christi <lb/>
            pronomine (= <hi rend="italic">cognomine, cf. apud Iren. interpretem latinum II 35, 3) <lb/>
            Eng</hi> 7 adprehensus negauit <hi rend="italic">F,</hi> adprehensus est <hi rend="italic">P (corr. 22 sec. Hirsaugiensem) <lb/>
            G (probat Eng),</hi> captus eet <hi rend="italic">N</hi> 10 conceptum et <hi rend="italic">addidi<lb/>
             (c/. I. 14)</hi> 11 nullo alio <hi rend="italic">PNF,</hi> nulla alia <hi rend="italic">Pam</hi> prae(uertentem) <lb/>
            ceteris <hi rend="italic">fort. (cl. 205, 15)</hi> 13 sectam: et ipse <hi rend="italic">scripsi:</hi> sectam et ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> 14 et <hi rend="italic">addidi</hi> 17 nam illum Melchisedech <hi rend="italic">om. F</hi> 18 praecipua <lb/>
            ex gratia <hi rend="italic">scripsi:</hi> precipua et gratia <hi rend="italic">F,</hi> praecipua et graecia <hi rend="italic">P,</hi> praecipua <lb/>
            gracia <hi rend="italic">N</hi> et quod <hi rend="italic">scripsi:</hi> eo quod <hi rend="italic">PNF</hi> 20 factus; Melchisedech <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 agenealogitus <hi rend="italic">PNF</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb/>
             
<pb n="226"/>
            sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, <lb/>
            quam Victorinus corroborare curauit. hic deum patrem <lb/>
            omnipotentem Iesum Christum esse dicit; hunc, crucifixum <lb/>
            passumque, contendit mortuum; praeterea se ipsum sibi <lb/>
            sedere ad dexteram suam cum profana et sacrilega temeritate <lb n="5"/>
            proponit.

<note type="footnote"> 1 etiam om. <hi rend="italic">N</hi> 2 Victor <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> 3 hunc, crucifiiuni <lb/>
            passumque, contendit <hi rend="italic">Eng:</hi> hunc crucifixum passumque contendit <hi rend="italic">uutyo</hi> <lb/>
            4 mortuum <hi rend="italic">PNF,</hi> &lt; et) mortuum <hi rend="italic">Rig</hi> 6 Explicit liber Tertulliani aduersus <lb/>
            omnes haereses F, <hi rend="italic">in PN subscriptio deest</hi> </note>
</p></div></div></body></text></TEI>