Non defuerunt post hoc Marcus quidam et Colarbasus, nouam haeresim ex Graecorum alphabeto componentes. negant enim ueritatem sine istis posse litteris inueniri, immo totam plenitudinem et perfectionem ueritatis in istis litteris esse dispositam. propter hanc enim causam Christum dixisse: ego sum A et Ω . denique Iesum Christum descendisse, id est columbam in legum uenisse, quae Graeco nomine cum nepiotepoJ pronuntietur habere secum hunc numerum DCCCI. percurrunt isti Q, \\f, X, CP, Y, T, totum usque ad B, A et computant ogdoadas et decadas ita, afferre illorum omnes uanitates ut ineptum sit et otiosum. quod tamen non tantum iam uanum, sed etiam periculosum sit: alterum deum fingunt praeter creatorem. Christum in substantia negant carnis fuisse, negant carnis resurrectionem futuram. Accedit his Cerdon quidam. hic introducit initia duo, id est duos deos, unum bonum et alterum saeuum, bonum superiorem, saeuum hunc mundi creatorem. hic prophetias et legem repudiat, deo creatori renuntiat, superioris dei filium Christum uenisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum, nec ex uirgine natum, sed omnino nec natum. resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat, solum euangelium Lucae nec tamen totum recipit 8] Apoc. 1, 8. 18-223, 2] cf. Iren. I 27, 1. 1 ; ergo Christw = iceai- otspa. 11 secum hunc Scal: secundum PNF 12 B, A scripsi: alphabeta PNF, A, B R vulgo 13 decadas ita Eng: decadas. ita vulgo afferre R, auferre PNF 14 ut PNF, et lun 16 negant om. F apostoli Pauli neque omnes neque totas epistolas sumit. Acta Apostolorum et Apocalypsim quasi falsa reicit. post hunc discipulus ipsius emersit, Marcion quidam nomine, Ponticus genere, episcopi filius, propter stuprum cuiusdam uirginis ab ecclesiae communicatione abiectus. hic ex occasione qua dictum sit: omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresim Cerdonis approbare conatus est (et) eadem dicere, quae ille superior haereticus ante dixerat. extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus. et hic per eadem uadens blasphemiae genera eadem docet, quae Marcion et Cerdon docuerant. post hos subsequitur Appelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. hic introducit unum deum (in) infinitis superioribus partibus. hunc potestates multas angelosque fecisse; propterea et aliam uirtutem, quam dicit, dominum dicit sed angelum ponit. (ab) hoc uult uideri mundum institutum ad imitationem mundi superioris, cui mundo permiscuisse paenitentiam, quia non illum tam perfecte fecisset quam ille superior mundus institutus fuisset. legem et prophetas repudiat. Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia ueri corporis, ut euangelium docet, sed in eo, quo de superioribus partibus descenderit, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse. hunc in resurrectione singulis quibusque elementis quae in descensu suo mutuatus fuisset in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui 2—SJ cf. Iren. I 27, 2. 4] cf. Epiph. 42, 1. 6] Matth. 7, 17. 20-224, 1J cf. Epiph. 44, 2. 1 epistolas pauli apostoliF 3 illiusJP 6 fructus bonos N 7 et add.Eng 8 dicerePN, diceretF, dicensIun, diceret Oehlerus 10 uadens-eadem om. P (add. B ex Hirsaugienri) 11 post hos PN, post hoc F 12 in came sua susp. Eng 14 in addidit I. M. Routh 15 propterea PNF . praeterea lun 16 dicit (alt. loco) PN, dicunt F ponit PN, ponunt F ab addiditlun 18 mundo E3, mundi PNFB1 22 in eo, quo (quod F) de PNF, ideo quod de Oehlerus, in deleuit Iun (sed cf. Epiph. 44, 2: iv 7 xatepyEsfrat aah twv JKoupaviiuv) 23 descenderit scripsi: descenderet PNF 25 mutuatus fuisset scripsi: mutatus fuisset F, mutata fuissent PN partibus in caelum spiritum tantum reddidisse. hic carnis resurrectionem negat; animarum solarum dicit salutem. solo utitur apostolo, sed Marcionis, id est non toto. habet praeterea priuatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellant phanerosis, Philumenes cuiusdam puellae, quam quasi prophetissam sequitur. habet praeterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare uult quod omnia, quaecumque Moyses de deo scripserit, uera non sint, sed falsa sint.