Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas quasi non in spiritu sancto locutos repudiare, taceo Saducaeos, qui ex huius erroris radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare, praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legi adstruendo a Iudaeis diuisi sunt, unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt: ad eos me conuerto, qui ex euangelio haeretici esse uoluerunt. ex quibus est primus omnium Simon Magus. qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro iustamque sententiam. hic ausus est summam se dicere uirtutem, id est summum deum, mundum autem ab angelis suis institutum. ad daemonem se oberrantem, qui esset sapientia, descendisse quaerendum. apud Iudaeos se 13-214, 1] cf. Iren. I 23, 1-3. 14] cf. Act. 8, 20-23. 2 aduersus omnes haereses incipit feliciter F, incipit aduersus omnes haereticos N, deest titulus in P (add. m. recentissima: aduersas omnes haereses seu potius de haeresibus liber); annexuit hunc libellum libro de praescriptione haereticorum editio Gangneiana, separauit denuo Iiigaltiana Kuppressa inscriptione 3 Quorum NF, Duorum P (sed litteram D addidit rubrator; minuscula praescripta erat litt . q) perstringam P, praestringam NF 7 surgentes NP (e alt. ex i a m. 1), surgentis F 9 additamenta PN, adimendo F legi Pam: legis PNF adstruendo a NR, astruenda P (corr . 22), astruenda a F 12 ex om. F 15 summam om. F 16 uirtutem PF, sententiam N 17 ad daemonem Oehlerus: a daemone PF, ac daemone N oberrantem Eng: oberrante PN, errante F, errantem Oehlerus 18 etiam sapientiam F discendi se PRi in phantasmate dei non passum, sed esse quasi passum. post hunc Menander E3 ttalgo et fecisse Lat: effecisse PNF ialdabatoh P 21 sibi s. u. P 22 dilatione NF 25 infirraibus F uermem iacuisse reptantem; illum uero Aeonem, ex quo Ialdabaoth processisset, inuidia commotum scintillam quandam iacenti homini inmisisse, qua excitatus per prudentiam saperet et intellegere posset superiora. sic rursum Ialdabaoth istum in indignationem conuersum ex semetipso edidisse uirtutem et similitudinem serpentis, et hanc fuisse uirtutem in paradiso, id est istum fuisse serpentem, cui Eua quasi filio deo crediderat. \'decerpsit,\' inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit.\' Christum autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam omnino non esse. nec non etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum. et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti uirtute conceptum, quae operata sit in ipso. nam Abel ex inferiore uirtute conceptum, procreatum et ideo inferiorem repertum, hi qui hoc adserunt, etiam ludam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes propter utilitates, quas humano generi contulisse iactatur. quidam enim ipsorum gratiarum actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. \'animaduertens enim\', inquiunt, \'ludas, quod Christus uellet ueritatem subuertere, tradidit illum, ne subuerti ueritas posset.\' et alii sic contra disputant et dicunt: (quia potestates huius mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per uirtutes, quae obsistebant, ne pateretur Christus, impediri omnino non posset et 4-9] cf. Iren. I 30, 7. 11-18] cf. Iren. I 31, 1. 2 proceasisset inuidia PN, sedere in iudicio F 4 istum in PN, istam F 5 conuersus F 7 crediderit fort . 10 substantia R, substantiam PNF 12 Caineorum i23, chaldaeorum PNFli1 13 quodam F potentis F 15 inferiorem R3, inferiore PFIi1, in inferiore N hoc om. F 16 defendunt proditorem F 19 animaduertentes F 21 posset li, possit PNF 22 dicant F huius Pam: haec PNF, hae Ii 23 nolebant NF ipsius PN, ipse F 24 pararetur PN, pareretur F generis humani PN, generi humano F 25 qui (alt. loco) F ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. huius peruersitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel. propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse. ob hanc causam illam uirtutem, quae super omnes uirtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, uoluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut euacuarentur angeli illi. qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum oritur et nascitur. permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam uirtutem, quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad uindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. sed enim illos, qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter et ignorante illa matre uirtute cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham. quo semen malitiae non periret, sed cum ceteris conseruatum et post cataclysmum terris redditum exemplo ceterorum excresceret et effunderetur et totum orbem et impleret et occuparet. de Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth et pro ipso Seth Christum fuisse.