Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur in quibusdam. Legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro terrena materia est, spiritus vero caelestis. Cur ergo ad excusationem proniores quae in nobis infirma sunt opponimus, quae vero fortiora non tuemur? Cur caelestibus terrena non cedant? Si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disiunctis a matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima quae venit de concupiscentia carnis, sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec eius adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt. Malunt enim deo nubere. Deo speciosae, deo sunt puellae. Cum illo vivunt, cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant, orationes suas velut dotes domino assignant, ab eodem dignationem velut munera dotalia, quotienscunque desiderant, consequuntur. Sic aeternum sibi donum domini occupaverunt, ac iam in terris non nubendo de familia angelica deputantur. Talium exemplis feminarum ad aemulationem te continentiae exercens spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et volatica desideria formae vel aetatis immortalium bonorum compensatione delendo. Ceterum haec saecularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet caelestia repromittens, dominari in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de alieno extorquere, sumptum quem non sentias caedere. Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis dei et cura et providentia, qui lilia agri tanta gratia vestit, qui volatilia caeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victu vestituque curari, spondens scire se quid cuique servorum suorum opus sit, non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non Gallicos mulos, nec Ger manicos baiulos, quae nuptiarum gloriam accendunt, sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro te, nihil tibi opus esse, si domino appareas, immo omnia habere, si habeas dominum, cuius omnia. Caelestia recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud deum subsignatae necessarium est quam perseverare.