Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et posteritatis castigatione, ut praestruam Christum separandis matrimoniis, abolendis coniunctionibus advenisse, quasi iam hinc finem nubendi praescribam. Viderint qui inter cetera perversitatum suarum disiungere docent carnem in duobus unam, negantes eum qui feminam de masculo mutuatus duo corpora ex eiusdem materiae consortio sumpta rursus in se matrimonii computatione compegit. Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet. Quid tamen bono isto melius sit accipimus ab apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter insidias temptationum, hoc propter angustias temporum. Qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem; quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri, quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri? At enim quanto melius est neque nubere neque uri? Sed etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum quam comprehensum et distortum negare. Atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est. Quid enim? necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est. Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam. Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur: etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur. Praelatio enim superiorum dissuasio est infimorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Namque malle debes quod prodest quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet, victoriam non habet. Quod si apostolo auscultamus, obliti posteriorum et extendamur in priora et meliorum donativorum sectatores simus. Sic nobis etsi laqueum non imponit, quid utilitatis sit ostendit dicens, Innupta de dominicis cogitat, uti et corpore et spiritu sancta sit: nupta vero sollicita est quomodo coniugi suo placeat. Ceterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum, qui Pauli similis extiterit.