Non quidem abnuimus coniunctionem viri et feminae benedictam dictam a deo ut seminarium generis humani, et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam atque exinde permissam, unam tamen. Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit. Erant et concubinae. Sed licet figuraliter in synagoga ecclesia intercesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere quae postea aut amputari aut temperari mererentur. Superventura enim lex erat. Oportebat enim legis adimplendae causas praecucurrisse. Item mox legi succedere habebat dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas dominus evangelio suo, dehinc apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes aut composuit inconditas.