Dignum duxi, dilectissima mihi in domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, iam hine providere, ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque caelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de haereditate caelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis hoc meae admonitionis fideicommissum deus faciat, cui sit honor, gloria, claritas, dignitas et potestas nunc et in saecula saeculorum. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis, nihil mihi isto nomine collatura nisi quod tibi proderis. Ceterum Christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo venit etiam in illa, quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus expectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae domini. Ne me putes propter carnis tuae integritatem mihi perservandam de contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc tibi consilium viduitatis. Nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Non enim tam frivola, tam spurca deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicumque alii feminae ad deum pertinenti proficiet quod suademus licet pertractare.