<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa030.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Sed si certaminis nomine deus nobis martyria proposuisset, 
per quae cum adversario experiremur, ut, a quo libenter homo
elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis
quam acerbitas dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli
gula per fidem iam et inculcatorem eius voluit efficere per
<pb xml:id="v.1.p.510"/>

virtutem, ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum.
Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam, ut,
qui gaudebamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos,
contentionsa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religienum
et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et
Africae liquuit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando
inquietant donatam Pythice agone post stadii senectutem. Ita ab
aevo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere
artes, corporum et vocum praesentia exprimere, praemio indice,
spectaculo iudice, sententia voluptate. Qua nuda sunt proelia,
non nulla sunt vulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus
dilaniant, flagella dilacerant. Nemo tamen agonis praesidem suggillans
erit, quod homines violentiae obiectat. Iniurianrum actiones
extra stadium. Sed, quantum livores illi et cruores et vibices
<pb xml:id="v.1.p.511"/>

negotiantur, intendet, coronas scilicet et gloriam et dotem, privilegia
publica, stipendia civica, imagines, statuas et, qualem
potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria
resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult;
corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria
tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides
laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit.
Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in
medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis
et universis potestatibus? carnem atque animam probare de
constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi
civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos
cum ignominia submovere? Nimirum praescribis deo, quibus
temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non
et praeiudicare iudici congruat. Quid nunc, si non certaminis
nomine in martyria fidem exposuisset, sed proprii profectus,
nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium
suum cogeret votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum
terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae
mansiones apud patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo
et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diversitate radiorum? <bibl n="I Cor. XV, 41."/>
Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua
prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod
magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice
compensationem, cum caro et anima dependitur — quibus in homine
nihil carius est, alterum manus dei, alterum flatus, — ipsa
<pb xml:id="v.1.p.512"/>

dependi in profectu quorum est profectus, ipsa erogarit quae lucri
fiant, eadem pretia quae et merces. Prospexerat et alias deus
inbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias,
saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros
plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent
nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi
per montes et saltus et humeris essent reportandi. Posuit igitur
secunda solatia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et
lavacrum sanguinis exinde securum. De cuius felicitate David:
<bibl n="Psalm. XXXI, 1 sq."/> Beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non imputaverit deus delictum. Proprie
enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lavacro ipsa
<bibl n="I Petr. IV, 8. Matth. XXII, 37."/> vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae
deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat,
ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem
excudit. Hac tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam
dei atrocitatem vocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit?
Et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si homo certam
salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio
invidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis
est ratio.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Incutiat adhuc scorpius homicidam deum ventilans, horrebo
plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem,
<pb xml:id="v.1.p.513"/>

sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam
ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex sophiae suae persona,
voce Solomonis. Sophia, inquit, iugulavit filios suos. <bibl n="Prov. IX, 2."/>
Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulavit, dum in vitam, et
rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris
artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne
moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus <bibl n="Prov. I, 20."/>
cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia
in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. Super
summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum
Esaiam hic exclamat: Ego dei sum; et hic vociferatur: In nomine <bibl n="Ies. XLIV, 5."/>
Iacob; et alius scribit: In nomine Israëlis. O bonam matrem!
opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi,
ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet?
Audio enim et alibi dicentem deum: Uram illos sicut uritur aurum, <bibl n="Zach. XIII, 19."/>
et probabo illos sicuti probatur argentum. Utique per tormenta
ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit
et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: Si deus filio <bibl n="Rom. VIII, 32."/>
suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non
et cum illo omnia condonavit nobis? Vides, quomodo etiam
proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia divina
iugulaverit, utique victurum, immo et ceteros in vitam redacturum.
Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit <bibl n="Rom. IV, 25."/>
pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidavit. Verba
non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo
audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit,
credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est,
quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. Quis enim, inquit, <bibl n="Rom. XI, 33."/>
<pb xml:id="v.1.p.514"/>

cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum
instruat, aut viam intellegentiae quis demonstravit illi? Sed enim
Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum
hominum victima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum
Iovi media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam
retractat, aut non ratione praesumit aliqua aut inaestimabile
dei sui voluntate. Si noster quoque deus propriae hostiae
nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam
religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollincterem
sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus
comedisset?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Unum igitur gradum insistimus et in hoc solum provocamus,
an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si
praecepta cognoveris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem
<bibl n="Ps. CXV, 5."/> honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit
David, non, opinor, ista communis et omnium debitum (atquin ista
etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis),
sed illa quae in ipso aditur ex tetimonio religionis et
<pb xml:id="v.1.p.515"/>

proelio confessionis pro iustitia et sacramento. Sicut Esaias, Videte, <bibl n="Ies. LVII, 1."/>
inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri
iusti auferuntur, et nemo animadvertit; a facie enim iniustitiae perit
iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem
et remunerationem martyriorum. A primordio enim
iustitia vim patitur. Statim ut coli deus coepit, invidiam religio
sortita est. Qui deo placuerat, oceiditur, et quidem a fratre. Quo
proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata
insectata est, denique non modo iustorum, verum etiam et prophetarum.
David exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur,
Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes
cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis
et prophetarum, nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa
caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu <bibl n="Matth. XIV, 3 sqq."/>
dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et iam patiendo
quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio
imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid
fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret, moriendum
scilicet adversus idololatrian. Meminerant enim et Hieremiae
scribentis ad eos, quibus illa captivitas imminebat: Et nunc vide- <bibl n="Baruch. VI, 3 sq."/>
<pb xml:id="v.1.p.516"/>

bitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari
super humeros ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur, ne
et vos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis
turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo vestro:
Te domine adorare debemus. Itaque dixerunt a deo concepta
fiducia, quando vigore animi condicionales minas regis excutiunt:
<bibl n="Dan. III, 16."/> Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est
enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace
ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque
idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti,
adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi,
satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius
mentiti viderentur. Nam et Danielem, nullius praeter dei supplicem
et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim
utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna
praesumptio de deo falli debuisset. Ceterum pati oportebat omnem
dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatrian provocatus
negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua
et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem
oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius,
quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio
et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum,
novitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac
proinde disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare
non norit. Plane, alia in Christo et divinitas et voluntas
et schola. Martyria aut nulla in totum aut aliter intellegenda
<pb xml:id="v.1.p.517"/>

mandarit qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui
pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum
principia deducens, Beati, inquit, qui persecutionem <bibl n="Matth. V, 10 sqq. Luc. VI, 23."/>
patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum?
Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolos ipsos:
Beati eritis cum vos dedecoraverint et persecuti fuerint et dixerint
adversus vos omnia mala propter me: Gaudete et exultate, quoniam
merces vestra plurima in caelo: sic enim faciebant et prophetis
patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent
ad exemplum prophetarum. Quamquam et si omnem, hanc
persecutionem condicionabilem in solos tunc apostolos destinasset,
utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis,
cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis
obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos et apostolici
seminis frutices. Nam et sic rursus ad apostolos dirigit:
Ecce ego mitto vos tamquam oves in medio luporum, et: Cavete <bibl n="Matth. X, 16 sqq."/>
ab hominibus; tradent enim vos in consessus et in synagogis
suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges perducemini
mei causa, in testimonium illis et nationibus et cetera. Cum autem
subicit: Tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem, et
insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem
istam in ceteros pronuntiavit, quam in apostolis non invenimus.
Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem,
quod plerique iam nostri. Dehinc ad apostolos revocat:
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos,
quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsam hanc traditionem
nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in
universos nominis exitum effundit in quibus consederit nomen
<pb xml:id="v.1.p.518"/>

cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste
salvus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem,
nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam
pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum, statim
sequitur, nec servus super dominum suum, quia cum magister et
dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem,
multo magis servi et discipuli eandem expendere debebunt,
ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur, quando
hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini
et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non cos
timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere
non valeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus
et animam occidere et perdere possit in gehennam. Quinam hi
solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti,
homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus?
Quis iste, nisi ignium comminator, nisi is, sine cuius voluntate
nec passerum alter in terram cadit, id est nec altera ex duabus
substantiis hominis, caro aut anima? quia et capillorum apud eum
regestus est numerus. Nolite ergo metuere. Cum super dicit:
Multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolu
mento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam
a deo occidi eligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit
coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui
in caelis est. Et omnis, qui negaverit me coram hominibus, et
ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta,
ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis,
etsi dispositio diversa est. Qui se Christianum confitetur,
Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse
est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum
<pb xml:id="v.1.p.519"/>

confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo.
Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit
in Christo, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et
si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet
non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiavit, Qui me confessus
fuerit, non est diversus actus quotidianae confessionis a
sensu dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur,
id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est
Christum. Proinde qui se negavit Christianum, in Christo negavit,
negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum
autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum
quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit,
et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset
igitur etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset.
Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur,
id est negationi, perinde negatione negationem rependi a domino,
quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in
forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet
ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus
pronuntiavit, quam de confessione dicendo, Qui me negaverit,
non, Qui in me. Prospexerat enim et hanc vim plerumque
in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset,
ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare.
Sicut non olim pro! auspice cum tota fide quorundam
colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere: Etsi
me negavero Christianum, non negabor a Christo, non enim
ipsum negavi. Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, qua se
Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negavit.
Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: Qui
<pb xml:id="v.1.p.520"/>

me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram
patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione vel
maxime formari negationem; mentis statum in fronte consistere;
priorem esse pudoris quam corporis plagam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae nec
per hunc commeatum vitae nec apud homines huius communis
naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est
adversus omnem ordinem rerum in terris istis et in vita ista et
sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae
de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de
recepto dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum
sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines,
Teletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates
<pb xml:id="v.1.p.521"/>

enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines
probabat, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen <bibl n="Ies. XL, 15."/>
et locustas deputavit, etiam irrationalibus iumentis adaequavit.
Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum
praeter nos, quod, quia constat esse, comparatione
potuit induere salva et proprietate generis et singularitate. Neque
enim si vita vitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur,
statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur.
Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit
Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? <bibl n="Matth. XIV, 13."/>
Et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, ita et vos <bibl n="Matth. VII, 12. Luc. VI, 31."/>
facite illis. Vide, an servaverit genus a quibus et testimonium sui
expectet et in quos iustitiae vicem mandat. Illos autem caelestes
homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et
Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera delineabit. Quis
autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam
manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit,
ut ita esset positum: Qui in me confessus fuerit coram
<pb xml:id="v.1.p.522"/>

hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo,
qui in caelis est? Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis
errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecepisset, quia
nullos alios homines noveram praeter incolas terrae, ne ipso quidem
adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides
rerum, ut post excessum ad superna sublevatus illic prober, quo
non nisi iam probatus inponerer, illic de praecepto examinarer,
quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano caelum
ante patet quam via; quia nulla via in caelum, nisi cui patet caelum;
quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices
adfirmas iuxta Romanam superstitionem. Carnum quendam et
Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si
<bibl n="Ps. XXIV, 7."/> umquam legisti apud David, Auferte portas, principes, vestras,
et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti
<bibl n="Amos. IX, 6."/> apud Amos, Qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem
suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde
complanatum vestigiis domini et introitum exinde reseratum viribus
Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis
occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci,
nec interrogari, sed admitti. Nam etsi adhuc clausum putas caelum,
<pb xml:id="v.1.p.523"/>

memento claves eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae
reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret
secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic
negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum
claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt,
animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione,
honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non
potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor
denique admitti, iam exclusus. Suppetit adhuc dicere: Si in caelestibus
confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum,
ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem
in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve
materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem
Christianae concussionis in superna transferre, et inprimis
ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet
Christus? Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes
persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et pupulos
nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: Usque
quo genus tertium? Sed et fratres nostros et patres et filios
et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis,
per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas
potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe
etiam carcer in caelo, carens sole aut ingratis luminosus, et vincula
fortasse de zonis, et eculeus axis ipse qui torquet. Tum
si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina
prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati munus operabitur,
si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros
<pb xml:id="v.1.p.524"/>

et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone
et finis in caelis et passio, et occisio et prima confessio? Et ubi
caro omnibus istis necessaria? ubi corpus, quod solum ab hominibus
habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa
ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut
non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causae firmam
paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit.
Siquidem confessio a persecutione deducitur et persecutio in confessione
finitur, nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum,
id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis
hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et
interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc
ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si cetera
hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimvero
non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam
volunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis,
utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab
ista dispositione diversum, quae scripturis notatur. Et possimus
<pb xml:id="v.1.p.525"/>

dicere: Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis
ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae
in nomen salvus sit suae fidei, ita credendum sit, sicut et scribitur,
ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem
sustineo, ipso domino non aliam regionem mundi destinante.
Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? Ne <bibl n="Matth. X, 34 sqq."/>
putaveritis venisse me, uti pacem mittam in terra, sed machaeram,
certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem
suum et filiam adversus matrem suam et socrum adversus nurum
suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut <bibl n="Matth. X, 21 sq."/>
tradat frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgant filii in
parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste
sit salvus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in
caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem,
quae in finem sustinendo passura est mortem.</p></div></div></body></text></TEI>