Sed si certaminis nomine deus nobis martyria proposuisset, per quae cum adversario experiremur, ut, a quo libenter homo elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis quam acerbitas dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem iam et inculcatorem eius voluit efficere per virtutem, ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam, ut, qui gaudebamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentionsa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religienum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et Africae liquuit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant donatam Pythice agone post stadii senectutem. Ita ab aevo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere artes, corporum et vocum praesentia exprimere, praemio indice, spectaculo iudice, sententia voluptate. Qua nuda sunt proelia, non nulla sunt vulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus dilaniant, flagella dilacerant. Nemo tamen agonis praesidem suggillans erit, quod homines violentiae obiectat. Iniurianrum actiones extra stadium. Sed, quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur, intendet, coronas scilicet et gloriam et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas et, qualem potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult; corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia submovere? Nimirum praescribis deo, quibus temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non et praeiudicare iudici congruat. Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed proprii profectus, nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae mansiones apud patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diversitate radiorum? Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice compensationem, cum caro et anima dependitur — quibus in homine nihil carius est, alterum manus dei, alterum flatus, — ipsa dependi in profectu quorum est profectus, ipsa erogarit quae lucri fiant, eadem pretia quae et merces. Prospexerat et alias deus inbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus et humeris essent reportandi. Posuit igitur secunda solatia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et lavacrum sanguinis exinde securum. De cuius felicitate David: Beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputaverit deus delictum. Proprie enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem excudit. Hac tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam dei atrocitatem vocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit? Et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio invidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis est ratio. Incutiat adhuc scorpius homicidam deum ventilans, horrebo plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem, sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex sophiae suae persona, voce Solomonis. Sophia, inquit, iugulavit filios suos. Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulavit, dum in vitam, et rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Esaiam hic exclamat: Ego dei sum; et hic vociferatur: In nomine Iacob; et alius scribit: In nomine Israëlis. O bonam matrem! opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi, ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet? Audio enim et alibi dicentem deum: Uram illos sicut uritur aurum, et probabo illos sicuti probatur argentum. Utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: Si deus filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonavit nobis? Vides, quomodo etiam proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia divina iugulaverit, utique victurum, immo et ceteros in vitam redacturum. Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidavit. Verba non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit, credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. Quis enim, inquit, cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat, aut viam intellegentiae quis demonstravit illi? Sed enim Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum hominum victima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum Iovi media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam retractat, aut non ratione praesumit aliqua aut inaestimabile dei sui voluntate. Si noster quoque deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollincterem sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus comedisset? Unum igitur gradum insistimus et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit David, non, opinor, ista communis et omnium debitum (atquin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis), sed illa quae in ipso aditur ex tetimonio religionis et proelio confessionis pro iustitia et sacramento. Sicut Esaias, Videte, inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo animadvertit; a facie enim iniustitiae perit iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim iustitia vim patitur. Statim ut coli deus coepit, invidiam religio sortita est. Qui deo placuerat, oceiditur, et quidem a fratre. Quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata insectata est, denique non modo iustorum, verum etiam et prophetarum. David exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur, Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis et prophetarum, nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et iam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret, moriendum scilicet adversus idololatrian. Meminerant enim et Hieremiae scribentis ad eos, quibus illa captivitas imminebat: Et nunc vide- bitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super humeros ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur, ne et vos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo vestro: Te domine adorare debemus. Itaque dixerunt a deo concepta fiducia, quando vigore animi condicionales minas regis excutiunt: Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti, adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius mentiti viderentur. Nam et Danielem, nullius praeter dei supplicem et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna praesumptio de deo falli debuisset. Ceterum pati oportebat omnem dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatrian provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius, quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt. Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum, novitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac proinde disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare non norit. Plane, alia in Christo et divinitas et voluntas et schola. Martyria aut nulla in totum aut aliter intellegenda mandarit qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum principia deducens, Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum? Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint et persecuti fuerint et dixerint adversus vos omnia mala propter me: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in caelo: sic enim faciebant et prophetis patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent ad exemplum prophetarum. Quamquam et si omnem, hanc persecutionem condicionabilem in solos tunc apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos et apostolici seminis frutices. Nam et sic rursus ad apostolos dirigit: Ecce ego mitto vos tamquam oves in medio luporum, et: Cavete ab hominibus; tradent enim vos in consessus et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges perducemini mei causa, in testimonium illis et nationibus et cetera. Cum autem subicit: Tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem, et insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem istam in ceteros pronuntiavit, quam in apostolis non invenimus. Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem, quod plerique iam nostri. Dehinc ad apostolos revocat: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos, quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsam hanc traditionem nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in universos nominis exitum effundit in quibus consederit nomen cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste salvus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem, nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum, statim sequitur, nec servus super dominum suum, quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis servi et discipuli eandem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur, quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non cos timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere non valeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus et animam occidere et perdere possit in gehennam. Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti, homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus? Quis iste, nisi ignium comminator, nisi is, sine cuius voluntate nec passerum alter in terram cadit, id est nec altera ex duabus substantiis hominis, caro aut anima? quia et capillorum apud eum regestus est numerus. Nolite ergo metuere. Cum super dicit: Multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolu mento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam a deo occidi eligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui in caelis est. Et omnis, qui negaverit me coram hominibus, et ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diversa est. Qui se Christianum confitetur, Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo. Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit in Christo, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiavit, Qui me confessus fuerit, non est diversus actus quotidianae confessionis a sensu dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur, id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est Christum. Proinde qui se negavit Christianum, in Christo negavit, negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit, et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset igitur etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset. Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur, id est negationi, perinde negatione negationem rependi a domino, quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus pronuntiavit, quam de confessione dicendo, Qui me negaverit, non, Qui in me. Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare. Sicut non olim pro! auspice cum tota fide quorundam colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere: Etsi me negavero Christianum, non negabor a Christo, non enim ipsum negavi. Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, qua se Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negavit. Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: Qui me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem; mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris quam corporis plagam. Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae nec per hunc commeatum vitae nec apud homines huius communis naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis et in vita ista et sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de recepto dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines, Teletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen et locustas deputavit, etiam irrationalibus iumentis adaequavit. Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum praeter nos, quod, quia constat esse, comparatione potuit induere salva et proprietate generis et singularitate. Neque enim si vita vitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur. Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? Et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Vide, an servaverit genus a quibus et testimonium sui expectet et in quos iustitiae vicem mandat. Illos autem caelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera delineabit. Quis autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit, ut ita esset positum: Qui in me confessus fuerit coram hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo, qui in caelis est? Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae, ne ipso quidem adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus illic prober, quo non nisi iam probatus inponerer, illic de praecepto examinarer, quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano caelum ante patet quam via; quia nulla via in caelum, nisi cui patet caelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices adfirmas iuxta Romanam superstitionem. Carnum quendam et Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si umquam legisti apud David, Auferte portas, principes, vestras, et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti apud Amos, Qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis domini et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci, nec interrogari, sed admitti. Nam etsi adhuc clausum putas caelum, memento claves eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione, honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor denique admitti, iam exclusus. Suppetit adhuc dicere: Si in caelestibus confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum, ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem Christianae concussionis in superna transferre, et inprimis ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet Christus? Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et pupulos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: Usque quo genus tertium? Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis, per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe etiam carcer in caelo, carens sole aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et eculeus axis ipse qui torquet. Tum si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati munus operabitur, si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone et finis in caelis et passio, et occisio et prima confessio? Et ubi caro omnibus istis necessaria? ubi corpus, quod solum ab hominibus habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit. Siquidem confessio a persecutione deducitur et persecutio in confessione finitur, nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum, id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si cetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimvero non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab ista dispositione diversum, quae scripturis notatur. Et possimus dicere: Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen salvus sit suae fidei, ita credendum sit, sicut et scribitur, ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem sustineo, ipso domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? Ne putaveritis venisse me, uti pacem mittam in terra, sed machaeram, certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et socrum adversus nurum suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgant filii in parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste sit salvus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.