<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa030.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere 
defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam <bibl n="Luc. XIV, 26. Matth. X, 39."/>
me, non est me dignus, id est qui maluerit vivere me negando
quam mori confitendo, et, Qui animam suam invenerit, perdet
illam, qui vero perdiderit mei causa, inveniet illam. Proinde enim
invenit eam qui negat lucri faciendo vitam. sed perdet in gehennam
qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem
eam ad praesens qui confessus occiditur, sed et inventurus eam
in vitam aeternam. tuam! dicunt, et, Noli animam tuam perdere!
<pb xml:id="v.1.p.526"/>

Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur
Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal,
<bibl n="Matth. X, 19."/> famulos suos instruit, spiritum sanctum responsurum repromittit,
<bibl n="XXV, 36."/> et cum in carcerem fratrem vult visitari, confessuris imperat
<bibl n="Luc. XVIII, 7."/> curam, et cum deum vindictam facturum electorum suorum affirmat,
<bibl n="Matth. XIII, 3sqq."/> passiones consolatur illorum, etiam in parabola sermonis
post cespitem arefacti in persecutionum figurat ardorem. Haec
si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio
praeter quam sonant sapiunt, et aliud in vocibus erit, aliud in
sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcunque
igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quoeunque
se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res
provocabuntur, an secundum scripturas transigantur. Siquidem tunc
aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in
rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro tunc
eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem
et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo
scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo scriptum
est, et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur,
et confitemur, et trucidamur, quomodo scriptum est. Sic do-
<pb xml:id="v.1.p.527"/>

minus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt quam
edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt
quam edixit; ergo sicut eveniunt, ita edixit, et sicut edixit,
ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire quam edixit,
nec ipse aliter edixisset quam evenire voluisset. Ita non aliud
significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus,
aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo
aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata
quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec
quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in vocibus
aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta invenirentur?
Sed haec erit perversitas fidei, probata non credere, non probata
praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut, si haec
quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae
praedicantur, illa quoque non debeant sic agi quemadmodum
scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem
aliud in vocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata
videri, cum evenerint, si aliter praedicantur, quam evenire
habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo
eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata
sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa 
Christi schola? quos et sibi discipulos dominus adoptavit omnia
utique edocendos, et nobis magistros ordinavit omnia utique docturos.
Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem
gloriae suae revelavit, Petro, Iohanni, Iacobo et postea
Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An
et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non veri-
<pb xml:id="v.1.p.528"/>

<bibl n="I Petr. II, 20sq."/> tatis? Petrus quidem ad Ponticos, Quanta enim, inquit, gloria,
si non ut delinquentes puniamini sustinetis? Haec enim gratia est,
in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis,
relinquens vobis exemplum semetipsum, uti adsequamini vestigia
<bibl n="I Petr. IV, 12sqq."/> ipsius. Et rursus: Dilecti, ne epavescatis ustionem, quae agitur
in vobis in temptationem, quasi novum accidat vobis. Etenim secundum
quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in
revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in
nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit
in vobis, dum ne quis vestrum patiatur ut homicida aut fur
aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne
erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. Iohannes
<bibl n="I Ioh. III, 16. IV, 18."/> vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur,
negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras
abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet, non
est perfectus in dilectione. Quem timorem intellegi praestet, nisi
negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi
fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem
puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima
occidendus in gehennam? Quodis pro fratribus, quanto magis
pro domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua
instructus haec suadere? Mandaverat etenim spiritus ad angelum
<bibl n="Apocal. II, 10."/> ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet
in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem
<bibl n="Apocal. II, 12sqq."/> usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa,
fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad
<pb xml:id="v.1.p.529"/>

Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui
domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc
arborem vitae et mortis veniam secundae, nunc latens manna cum
calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae virgae potestatem
et stellae matutinae claritatem, nunc albam vestiri nec deleri de
libro vitae et columnam fieri in dei templo in nomine dei si domini
et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino
in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. <bibl n="Matth. XX, 20-23."/>
Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum
etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae, quorum
et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum
quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis
candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum
gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et
palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de Antichristo triumphantes,
sicut unus ex presbyteris, Hi sunt, ait, qui veniunt ex <bibl n="Apocal. VII, 14."/>
illa pressura magna et laverunt vestimentum suum et candidaverunt
ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes
quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur.
Quia et Esaias ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. <bibl n="Es. I, 18."/>
Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum
cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur,
quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes
enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit,
<pb xml:id="v.1.p.530"/>

dehinc ceteris particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor,
in epistola eius quem dilectio foras abicit, habet poenam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Paulus vero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae
sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et convertens machaeram
in aratrum, lupus rapax Benianim, dehinc ipse adferens
escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat!
<bibl n="II Thess. I, 3, 4."/> cum de Thessalonicensibus gaudens, Uti, inquit, gloriemur
in vobis in ecclesiis dei pro tolerantia vestra et fide, in
omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen
iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini.
<bibl n="Rom. V, 3 sqq.11."/> Sicut et ad Romanos: Non solum autem, verum etiam exultantes
in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia
vero probationem, probatio autem spem, spes vero non
<bibl n="Rom. VIII. 17 sqq. 35."/> confundit. Et rursus: Quodsi filii et haeredes, haeredes quidem
dei, cohaeredes vero Christi; siquidem compatiamur, uti et cum
illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse
dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur. Et ideo postmodum,
Quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? pressura,
an angustia, an famis, an nuditas, an periculum, an machaera?
secundum quod scriptum est: Tua causa mortificamur tota die;
deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis supervincimus
pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod
neque mors neque vita neque virtus neque sublimitas neque profundum
neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare,
quae est in Christo Iesu domino nostro. Sed et Corinthiis passiones
<bibl n="II Cor. XI, 23 sqq."/> suas enumerans patiendum utique praefinivit: In laboribus
<pb xml:id="v.1.p.531"/>

abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a
Indaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus,
semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam
martyria videbuntur, tamen rursus, Propter quod, inquit, boni <bibl n="II Cor. XII, 10."/>
duco in infirmitalibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus,
in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus: Qui in <bibl n="II Cor. IV, 8 sqq. 16sq."/>
omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed
non perindigeamus, quoniam persecutionibus agitemur, sed non
derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem
Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi,
inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet vi persecutionum,
sed interior renovatur die et die, anima scilicet spe promissionum.
Nam quod ad praesens temporale et leve pressurae nostrae,
per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae
perficit, nobis non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur.
Quae enim videntur temporalia, de incommodis dicens, quae
vero non videntur aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus
vero de vinculis scribens utique beatos affirmavit quibus <bibl n="Phil. I, 29sq."/>
donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro
ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et <bibl n="Phil. II, 17sq."/>
vidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo
<pb xml:id="v.1.p.532"/>

et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete
mihi. Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de
gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Ut proximus denique voti
sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo:
<bibl n="II Tim. IV, 6 sqq."/> Ego enim iam libor, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum
decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona,
quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis
<bibl n="II Tim. II, 11 sqq."/> et ipse supra allocutus: Fidelis sermo. Si enim commortui sumus
Christo, et convivemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negaverimus,
et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est,
<bibl n="II Tim. I, 8."/> negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini
<bibl n="II Tim. I, 7."/> nostri, neque me vinctum eius; quia praedixerat: Non enim
dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et
sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana
mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam
praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab
idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non
<bibl n="Rom, XIII, 1 sqq."/> sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet,
et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei
qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt
timores boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem,
fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministerium est
tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita non in occasione
<pb xml:id="v.1.p.533"/>

frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in provocatione
bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adiutricum tributarum
iustitiae, quasi ministrarum divini iudicii hic etiam de nocentibus
praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo velit te <bibl n="Rom. XIII, 7. Matth. XXII, 21."/>
subici potestatibus, reddere iubens cui tributum, tributum, cui vectigal,
vectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo;
solius autem dei homo. Condixerat scilicet Petrus regem quidem <bibl n="I Petr. II, 13."/>
honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus
insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater
diligentur cum deo, non comparabuntur. Ceterum super deum
diligere nec animam licebit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Nunc ergo et apostolorum litterae nobiles. Et nos usquequaque 
simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes?
Credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris
suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta
doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero.
Carceres illic et vincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum
<pb xml:id="v.1.p.534"/>

et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria
et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non
habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod
Iacobus immolatur, quod Paulas distrahitur, ipsorum sanguine
scripta sunt. Et si fidem commentarii voluerit haereticus, instrumenta
imperii loquentur, ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum.
legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc
Petrus ab altero cingitur, cum eruci adstringitur. Tunc Paulus
civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur
generositate. Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec
<pb xml:id="v.1.p.535"/>

mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus
apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil
enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum
vincula Paulo Agabus gestu quoue prophetasset, discipuli flentes
et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille
enim quod semper docuerat animatus, Quid fletis, inquit, et contristatis <bibl n="Act. XXI, 11 sqq."/>
cor meum? At ego non modo vincula Hierosolymis pati
optaverim, verum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi.
Atque ita cessrunt dicendo: Fiat voluntas domini; fidentes scilicet
passiones ad voluntatem dei pertinere. Non enim dehortationis
consilio, sed dilectionis retinere temptaverant, ut apostolum desiderantes,
non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus
aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum
apud homines, minus vero, ne deus humanum sanguinem
sitiat nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea
salutem consecuturus exposcat, statim audisset a servo dei quod
audierat diabolus a domino: Recede satana, scandalum mihi es. <bibl n="Matth. XVI, 23. IV, 10."/>
Scriptum est Dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post venena ista suffudit,
nulli infirmorum facile nec sic nocitura, si qui hanc
nostram ex fide praebiberit vel etiam superbiberit potionem.</p></div></div></body></text></TEI>