Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus, id est qui maluerit vivere me negando quam mori confitendo, et, Qui animam suam invenerit, perdet illam, qui vero perdiderit mei causa, inveniet illam. Proinde enim invenit eam qui negat lucri faciendo vitam. sed perdet in gehennam qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem eam ad praesens qui confessus occiditur, sed et inventurus eam in vitam aeternam. tuam! dicunt, et, Noli animam tuam perdere! Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, spiritum sanctum responsurum repromittit, et cum in carcerem fratrem vult visitari, confessuris imperat curam, et cum deum vindictam facturum electorum suorum affirmat, passiones consolatur illorum, etiam in parabola sermonis post cespitem arefacti in persecutionum figurat ardorem. Haec si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeter quam sonant sapiunt, et aliud in vocibus erit, aliud in sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcunque igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quoeunque se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res provocabuntur, an secundum scripturas transigantur. Siquidem tunc aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro tunc eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo scriptum est, et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo scriptum est. Sic do- minus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt quam edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt quam edixit; ergo sicut eveniunt, ita edixit, et sicut edixit, ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire quam edixit, nec ipse aliter edixisset quam evenire voluisset. Ita non aliud significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus, aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in vocibus aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta invenirentur? Sed haec erit perversitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut, si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quoque non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata videri, cum evenerint, si aliter praedicantur, quam evenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt. Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? quos et sibi discipulos dominus adoptavit omnia utique edocendos, et nobis magistros ordinavit omnia utique docturos. Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae revelavit, Petro, Iohanni, Iacobo et postea Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non veri- tatis? Petrus quidem ad Ponticos, Quanta enim, inquit, gloria, si non ut delinquentes puniamini sustinetis? Haec enim gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, uti adsequamini vestigia ipsius. Et rursus: Dilecti, ne epavescatis ustionem, quae agitur in vobis in temptationem, quasi novum accidat vobis. Etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit in vobis, dum ne quis vestrum patiatur ut homicida aut fur aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. Iohannes vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur, negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet, non est perfectus in dilectione. Quem timorem intellegi praestet, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima occidendus in gehennam? Quodis pro fratribus, quanto magis pro domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua instructus haec suadere? Mandaverat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa, fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae et mortis veniam secundae, nunc latens manna cum calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae virgae potestatem et stellae matutinae claritatem, nunc albam vestiri nec deleri de libro vitae et columnam fieri in dei templo in nomine dei si domini et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae, quorum et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris, Hi sunt, ait, qui veniunt ex illa pressura magna et laverunt vestimentum suum et candidaverunt ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur. Quia et Esaias ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit, dehinc ceteris particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor, in epistola eius quem dilectio foras abicit, habet poenam. Paulus vero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et convertens machaeram in aratrum, lupus rapax Benianim, dehinc ipse adferens escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat! cum de Thessalonicensibus gaudens, Uti, inquit, gloriemur in vobis in ecclesiis dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini. Sicut et ad Romanos: Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Et rursus: Quodsi filii et haeredes, haeredes quidem dei, cohaeredes vero Christi; siquidem compatiamur, uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur. Et ideo postmodum, Quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? pressura, an angustia, an famis, an nuditas, an periculum, an machaera? secundum quod scriptum est: Tua causa mortificamur tota die; deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod neque mors neque vita neque virtus neque sublimitas neque profundum neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare, quae est in Christo Iesu domino nostro. Sed et Corinthiis passiones suas enumerans patiendum utique praefinivit: In laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a Indaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam martyria videbuntur, tamen rursus, Propter quod, inquit, boni duco in infirmitalibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus: Qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed non perindigeamus, quoniam persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi, inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet vi persecutionum, sed interior renovatur die et die, anima scilicet spe promissionum. Nam quod ad praesens temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit, nobis non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia, de incommodis dicens, quae vero non videntur aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus vero de vinculis scribens utique beatos affirmavit quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et vidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete mihi. Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Ut proximus denique voti sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo: Ego enim iam libor, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona, quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis et ipse supra allocutus: Fidelis sermo. Si enim commortui sumus Christo, et convivemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negaverimus, et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini nostri, neque me vinctum eius; quia praedixerat: Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit? Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet, et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timores boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem, fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministerium est tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita non in occasione frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adiutricum tributarum iustitiae, quasi ministrarum divini iudicii hic etiam de nocentibus praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo velit te subici potestatibus, reddere iubens cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo; solius autem dei homo. Condixerat scilicet Petrus regem quidem honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur cum deo, non comparabuntur. Ceterum super deum diligere nec animam licebit. Nunc ergo et apostolorum litterae nobiles. Et nos usquequaque simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes? Credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero. Carceres illic et vincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Iacobus immolatur, quod Paulas distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum. legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum eruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum vincula Paulo Agabus gestu quoue prophetasset, discipuli flentes et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim quod semper docuerat animatus, Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo vincula Hierosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita cessrunt dicendo: Fiat voluntas domini; fidentes scilicet passiones ad voluntatem dei pertinere. Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere temptaverant, ut apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum apud homines, minus vero, ne deus humanum sanguinem sitiat nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat, statim audisset a servo dei quod audierat diabolus a domino: Recede satana, scandalum mihi es. Scriptum est Dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post venena ista suffudit, nulli infirmorum facile nec sic nocitura, si qui hanc nostram ex fide praebiberit vel etiam superbiberit potionem.