Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot venena quot genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium violentiae gestus de cauda nocere, quae cauda erit quodcumque de postumo corporis propagatur et verberat. Proinde scorpii series illa nodorum venenata intrinsecus venula subtilis arcuato impetu insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit. Unde et bellicam machinam retractu tela vegetantem de scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate in vulnus et virus, qua figit, effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saevitia velificat. In remediis naturalia plurimum; aliquid et magia circumfigat; medicina cum ferro et poculo occurrit. Nam et praebibunt quidam festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia, signandi statim et adiurandi et unguendi hestia calcem. Hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus, donati a deo ea potestate quam apostolus dedicavit cum morsum viperae sprevit. Quid ergo promittit stilus iste, si fides de suo tuta est? Ut et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur, nec alio quam ardoris. Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes tum infirmos, plerosque vero in ventum et si placuerit Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxavit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem martyrum coronavit. Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant aut quasi in vacuum flagellant: Haeccine pati homines innocentes? Ut putes fratrem aut de melioribus ethnioum. Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt: Perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima fixura. Exinde iam caedunt. Sed nesciunt simplices animae, quid quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed vanitas, immo dementia pro deo mori, ut qui me salvum faciat. Si is occidit, qui salvum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est, ne occideremur. Si vicem repetit, num et ille salutem de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam mavult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? Haec et si qua alia adinventa haereticorum venenorum quem non vel in scrupulum figant, si non in exitium vel in bilem, si non in mortem? At tu, si fides vigilat, ibidem scorpio pro solea anathema inlidito et relinquito in suo sopore morientem. Ceterum, si plagam satiaverit, intimat virus, et properat in viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit. Iam et ipsa mens sibi, quo vomat, quaerit, atque ita semel infirmitas, qua percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim vel in saeculum exspirat. Et nunc praesentia rerum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt, alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere esuriunt. Nes ipsi ut leperes, destinata venatio, de longinquo obsidemur, et haeretici ex more grassantur. Itaque tempus admonuit adversus nostrates bestiolas nostram mederi theriacam stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si eloquia domini dulcia super mella et favos, inde pigmenta sunt. Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras convertunt! Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem interpretantes tam dulce in amarum quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam illi beatissimae praevertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro luce supponunt. Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas divina praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit deus, ut qui negant bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint. Ad officium haereticos compelli non illici dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda. Et utique satis optimum praeiudicabitur quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum. Sustineant evangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo legem, dum inde elicio dei voluntatem unde et ipsum recognosco: Ego sum, inquit, deus deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: Ipsi vidistis, quod de caelo locutus ad vos sim. Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis. Secundum haec et in Deuteronomio: Audi Israël, dominus deus tuus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis viribus tuis et ex tota anima tua. Et rursus: Nec obliviscaris domini dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti ex domo servitutis. Dominum deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis, et in nomine eius deierabis. Non ibitis post deos alienos et deos nationum, quae circum vos, quia et deus aemulator dominus deus tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae. Sed et proponens benedictiones et maledictiones: Benedictiones, inquit, si audieritis praecepta domini dei vestri, quaecunque ego praecipio vobis hodie, et non erraveritis de via quam mandavi vobis, ut abeuntes serviatis deis aliis, quos non scitis. De quibus omnifariam extirpandis: Perditione perdetis omnia loca, in quibus servierunt nationes deis suis, quas vos possidebitis hereditate, super montes et colles et sub arbores densas, quasque effodietis aras eorum, evertetis et comminuetis staticula eorum, et excidetis lucos eorum, et sculptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes eius: Cave tibi, ne sequaris eas, posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, Quemadmodum faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. Sed et, Si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et venerit, et dixerit, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat vos dominus deus vester, an ex toto corde vestro et ex tota anima vestra timeatis deum. Post dominum deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et praecepta eius custodietis, et vocem eius audietis, et illi servietis, et illi adiciemini. Prophetes autem vel somniator ille morietur; locutus est enim ad seducendum te a domino deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae par est, clam dicens, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut longe, ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet oculus tuus super eum, nec desiderabis nec salvabis eum; annuntians annuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus populi tui in novissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesivit avertere te a domino deo tuo. Subicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa eius, et colligerentur omnia spolia eius in omnes exitus eius, et igni cremarentur in omnibus viis suis, et cum omni populo in conspectu domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius, nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex devotamento eius, uti avertatur dominus ab indignatione irae suae. Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito. In Levitico vero: Ne sequimini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis vobis. Ego dominus deus vester. Et alibi: Filii Israël famuli pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus deus vester. Non facietis vobis manu facta nec sculptile staticulum statuetis vobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra vestra. Ego dominus deus vester. Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a domino, utique pertinentia quoscumque dominus deus Israëlis perinde de Aegypto superstitiossimi saeculi et de domo humanae servitutis eduxerit. Sed et deinceps omne os prophetarum eiusdem dei vocibus sonat, eandem legem suam eorundem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dii nationum argentum et aurum, oculos habent nec vident, aures habent nec audiunt, nares habent nec odorantur, os, nec loquuntur, manus, nec contrectant, pedes, nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui ea faciunt et qui fidunt in illis. Nec putem disceptandum, an digne deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstionis avulserit rursus in Aegyptum regredi nolit, an digne a se non patiatur absistere quos sibi adlegit. Ita nec illud expectabit retractari nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam quam voluit observatam, quando frustra instituisset, si observari eam noluisset, et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim, ut has definitiones dei adversus superstitiones tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam eius impatiens deos sibi producere quaerit quos potius ipse perdiderit. Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces. Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet, inter cetera animalia bovis etiam cuiusdam consecratricem. Itaque tria milia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt. In Arithmis cum divertisset Israël apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur, edunt denique de pollutis eorum, dehinc et adorant deos gentis et Beelphegor initiantur. Ob hanc quoque idololatriam moechiae sororem viginti tria milia domesticis obtrumcata gladiis divinae irae litaverunt. Defuncto Iesu Nave derelinquunt deum patrum suorum et serviunt idolis Baalim et Astartis, et iratus dominus tradidit eos in manibus diripientium, et diripiebantur ab illis et venumdabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum. Quocunque processerant, manus erat super illos in mala, et compressati sunt valde. Post quae instituit super illos deus Critas, quos Censores intellegimus. Sed nec istis obaudire perseveraverunt. Ut quis Critarum obierat, illi ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos aliorum et serviendo et adorando eos. Itaque dominus iratus. Quoniam quidem, ait, transgressi sunt gens ista pactum meum, quod disposui patribus eorum, et non audierunt vocem meam, et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus, quas reliquit decedens Iesus. Atque ita per omnes paene annales Critarum et deinceps Regum reservatis gentium circumcolarum viribus bello et captivitate et iugo Alloghylorum iram dispensavit Israël, quotienscumque ab illo maxime in idololatrian exorbitaverunt. Hanc igitur si a primordio constal et prohibitam, de tot tantisque praeceptis, et numquam inpune commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen deputari apud deum, quam huiusmodi transgressionem, ultro intellegere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem iam tunc martyriis patrocinatam non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatrian. Aliter enim martyria non evenirent. Et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat. Nunc enim de dei voluntate conpungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium deum insinuet, cuius haec non sit voluntas, aut nostrum nihilominus destruat, cuius talis sit voluntas, aut omnino neget voluntatem dei, si ipsum negare non poterit. Nos autem de deo alibi dimicantes et de reliquo corpore haereticae cuiusque doctrinae nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius dei quan(??) Israëlis eam defendentes voluntatem quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex iudiciis punitae idololatriae. Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praecepti praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum, vim scilicet, quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria. Et utique qui inponit praeceptum, extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea evenire per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi, ne quem alium deum dicam, ne vel dicendo, non minus lingua quam manu, deum fingam neque alium adorem aut quo modo venere, praeter unicum illum, qui ita mandat, quem et iubeor timere, ne ab eo deserar, et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. Huic sacramento militans ab hostibus provocor. Par sum illis, si illis manus dedero. Hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor. occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit? Habes igitur dei mei voluntatem. Occursum est huic plagae. In alium ictum consideremus de voluntatis qualitate. Longum est, ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. Malum enim deum quis praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit, aut bonum quem deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas eius qui nisi bonus non erit deus. Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas quam deus voluit, martyrii dico, quia bonum non nisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum a quo prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negem esse aemulationem tam malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii quam mortis et vitae? In tantum vita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec perversitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaeque medicamina devitare, aut mori denique citius quam curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt, plures stulti, plures timidi et male verecundi. Et est plane quasi saevitia medicinae de scalpello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saevas iam negabit. Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem. Licebit et deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medellarum adversus qualitates querellarum, cum quasi de perverso auxiliatur per ea subveniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat. Deum vero et quidem zeloten culpandum existimabis, si voluit certasse cum causa et iniuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo iuvare, animam eripiendo servare. Perversitas, quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaeis aeterna medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse periculum mortis attraxit. Acceperat a domino suo ut a medico satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus inportunam interim noverat. Audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire qui voluit. Sed dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes. Ita, et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid gravatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc gravatus pati ex vitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit occidi in perditionem? Nauseabit ad antidotum qui hiavit ad venenum?