<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><bibl n="Cor. XI, 4. 7."/> Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet,
scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum,
quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum.
angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius
Christus. Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam
oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium
fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam
sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum
ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris
et viri. Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est
<bibl n="Gen. II, 23."/> cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta
est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et
Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque
sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa
<bibl n="I Cor. XI, 5."/> definitione, Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis
generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis
aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte
defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non
<bibl n="I Cor. XI, 4."/> velando, Omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier.
Omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde
nudandi. Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est
nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem
<pb xml:id="v.1.p.895"/>

cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi
eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non
praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere
nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione
legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur
virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non
sit. Eiusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur
velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem
apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec
retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem
praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, <bibl n="I Cor. XI, 16."/>
inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus,
neque ecclesia dei. Ostendit contentionem aliquam de ista specie
fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem
nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse,
et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et
ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii
velant. Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant.</p></div></div></body></text></TEI>