<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><bibl n="Cor. XI, 4. 7."/> Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet,
scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum,
quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum.
angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius
Christus. Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam
oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium
fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam
sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum
ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris
et viri. Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est
<bibl n="Gen. II, 23."/> cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta
est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et
Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque
sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa
<bibl n="I Cor. XI, 5."/> definitione, Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis
generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis
aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte
defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non
<bibl n="I Cor. XI, 4."/> velando, Omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier.
Omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde
nudandi. Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est
nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem
<pb xml:id="v.1.p.895"/>

cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi
eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non
praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere
nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione
legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur
virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non
sit. Eiusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur
velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem
apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec
retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem
praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, <bibl n="I Cor. XI, 16."/>
inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus,
neque ecclesia dei. Ostendit contentionem aliquam de ista specie
fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem
nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse,
et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et
ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii
velant. Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Videamus nunc, an sicut naturae et causae argumenta virgini 
quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae
praescripta de muliere in virginem spectant. Non permittitur <bibl n="I Cor. XIV, 34. I Tim. II, 12."/>
mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, nec offerre,
nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem
<pb xml:id="v.1.p.896"/>

sibi vindicare. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. Si
virgini non licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur, et
necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc
licebit quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur
adversus condicionem suam, si qua virgo est, et carnem suam
sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam
notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate
capitis ostendat? Potuit Potuit dignius honorari aliqua praerogativa
virilis aut gradus aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu
ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat
episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset,
ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia
denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua
vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua
deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic
sedet intecta qua et virgo, ad quam sedem praeter annos sexaginta
<bibl n="I Tim. V, 9."/> non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur,
sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis
<pb xml:id="v.1.p.897"/>

omnium affectuum structae et facile norint ceteras et
consilio et solatio iuvare, et ut nihilominus ea decucurrerint per
quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de
loco permissum est.</p></div></div></body></text></TEI>