<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Convertamur ad ipsas iam rationes recensendas per quas
apostolus docet velari feminam oportere, an eaodem etiam virginibus
competant, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines
et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in
utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique
et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium
<bibl n="I Cor. XI, 6."/> genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est
radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum
dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quamadmodum
<pb xml:id="v.1.p.893"/>


et puero permissum. Ergo eui aeque non convenit radi
sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier,
quanto magis virgo, quae et gloria sibi est? Si mulier ex viro et <bibl n="I Cor. XI, 8. 10."/>
propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem
habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam
pertinet quod in causa est. Si enim propter angelos, scilicet
quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum,
quis praesumere potest tales angelos maculata iam corpora
et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius
exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?
Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent <bibl n="Gen. VI, 1 sq."/>
homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis;
conspicati autem filii dei filias hominum, quod pulchrae essent,
acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen
mulierum Graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est.
Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae
adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae maritorum nuncupantur),
cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros
nominans angelos, sed marites, dum innuptas sumunt filias hominum,
quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans.
Supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas
et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa,
<pb xml:id="v.1.p.894"/>

quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut coram deo adsistens,
cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis
erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui
comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. Sed etsi contaminatas
iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter
angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines
angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praeiudicium adicit
<bibl n="I Cor. XI, 15."/> apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia
coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est,
quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in
verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.</p></div></div></body></text></TEI>