<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum 
Genesim observat, sexui deputans illud, sic mulierem vocans
virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim
ad Galatas, Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, <bibl n="Gal. IV, 4."/>
quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco
et angelum Gabrielem ad virginem missum. Sed cum benedicit
illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter <bibl n="Luc. I, 23."/>
mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et
ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam
quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo
mulierem pronuntiatam. Desponsata enim quodammodo nupta. Tamen
inter quodammodo et verum satis interest, duntaxat hoc in
loco. Nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero, non quasi
iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus
feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam.
Illud enim praeiudicet necesse est a quo forma descendit. Ceterum
quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur,
<pb xml:id="v.1.p.892"/>

ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata,
iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata,
quae virgo esse desierit hoc nomine. Quod si ex virgine
natus est, licet et desponsata, tamen integra, agnosce mulierem
etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nibil prophetice
dictum videri postest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus
nominarit, dicendo factum ex muliere. Non enim poterat posteriorem
mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat,
id est virum passam, sed illa, quae erat praesens, quae erat virgo
et mulier vocabatur post vocabuli huius proprietatem, secundum
primordii formam virgini et ita universo mulierum generi defensam.</p></div></div></body></text></TEI>