Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas, Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum. Sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam. Desponsata enim quodammodo nupta. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, duntaxat hoc in loco. Nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero, non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam. Illud enim praeiudicet necesse est a quo forma descendit. Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine. Quod si ex virgine natus est, licet et desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nibil prophetice dictum videri postest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit, dicendo factum ex muliere. Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illa, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur post vocabuli huius proprietatem, secundum primordii formam virgini et ita universo mulierum generi defensam. Convertamur ad ipsas iam rationes recensendas per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eaodem etiam virginibus competant, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quamadmodum et puero permissum. Ergo eui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est? Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet quod in causa est. Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest tales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum Graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae maritorum nuncupantur), cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed marites, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans. Supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut coram deo adsistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat. Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum. angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus. Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa definitione, Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non velando, Omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier. Omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi. Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit. Eiusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia dei. Ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii velant. Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant. Videamus nunc, an sicut naturae et causae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectant. Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicare. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. Si virgini non licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et virgo, ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solatio iuvare, et ut nihilominus ea decucurrerint per quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est. Sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos faceret illustres. Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant. Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset. Quorum quanto sexus avidior et caldior in feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi cui concupiscendo inoleveris grande certamen est. Cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset. vel quia familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.