Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit (??)tiam de virginibus declarat. Itaque non contineri eas lega velandi capitis, ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc revelari, qua non i(??)beutur quae nec nominantur. Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico et mulieris, id est non virginis, ex ca(??) distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non facie(??)s distinctionem ostendit condicionis communionem. Ceterum potu hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit, Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in(??)teravit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam vo(??)t. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo plac(??) viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens lec(??) in isto capitu(??)o, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velande. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intellegi voluit, quam proprie (??) nominando a muliere non separavit, et non separando coniunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intellegi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina. Naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subcessivum antecessivo et portionale universali; in ipso intellegitur cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat significari corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra et terra et freta et ominis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit.