Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit (??)tiam de virginibus declarat. Itaque non contineri eas lega velandi capitis, ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc revelari, qua non i(??)beutur quae nec nominantur. Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico et mulieris, id est non virginis, ex ca(??) distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non facie(??)s distinctionem ostendit condicionis communionem. Ceterum potu hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit, Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in(??)teravit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam vo(??)t. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo plac(??) viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens lec(??) in isto capitu(??)o, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velande. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intellegi voluit, quam proprie (??) nominando a muliere non separavit, et non separando coniunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intellegi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina. Naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subcessivum antecessivo et portionale universali; in ipso intellegitur cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat significari corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra et terra et freta et ominis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit. Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud nisi ei soli quae virum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur. Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa, statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset, quoniam et adiecit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in una carne. Ostendant igitur primo, ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit. Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. Ceterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui condicio quaecunque serviret, hoc appellata quod a primordio voluit. Quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo, cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio (??)xoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius. Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier. Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus, sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur. Nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne et os ex ossibus vocatur secundum originem mulier eius ex cuius substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. Constituto igitur nomine novae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, uti diceret, Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis feminini nominarit. Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam. Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit. Cum enim dixisset, Vocabitur mulier, Quoniam ex viro suo sumpta est, ait, et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater. Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.