<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p> Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi
antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime
utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat,
ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod
et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas
pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine
frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere,
ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret,
statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus
suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda
plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur
quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut
scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius
ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae
<pb xml:id="v.1.p.887"/>

incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi
fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum.
Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si
bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans
placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur
Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari,
continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur,
monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo
sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis?
Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae
in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes
quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus
enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri
passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio
naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato
velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae
dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor
fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti
puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta.
Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe!
Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te
fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit.
Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si
enim nosset, nunquam esset.</p></div></div></body></text></TEI>