Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta. Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit. Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.