<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo 
sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per
Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas
abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui
gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat.
Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici
viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas
eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt
magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus?
Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare
non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum
quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis.
Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes,
eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus.
Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus.
Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et
incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus
tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique
ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter
quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum
<pb xml:id="v.1.p.886"/>

bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam
vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in
ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae
virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales
quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam,
quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum
genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam
sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis,
si a viro visa sit.</p></div></div></body></text></TEI>