Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.