Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit. Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta. Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit. Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.