<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae in
nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exolescatis, ne
quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio
modo destruatis, neque tectae neque nudae incedentes. Mitris enim
et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem
protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice
linteolis, credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis,
cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt,
ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier
est. Limites et fines eius eo usque porriguntur unde incipit
vestis. Quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis
regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas
<bibl n="(??) Cor. XI, 10."/> subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi
debet. Velamen iugum illarum est. Iudicabunt vos Arabiae feminae
ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt,
ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam
totam faciem prostituere. Mavult femina videre quam videri. Quas
propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina quod adamare
magis quam adamari possint; cum sint vel ex alterius infelicitatis
<pb xml:id="v.1.p.909"/>

et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari
quam adamare feminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae
meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis dominus
etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam
sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans,
Elegantes, inquit, cervices et merito nudae! bonum est
usque ad lumbos a capite reveleris, ne et tibi ista cervicum libertas
non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris.
Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae quae inter
psalmos vel in quacunque dei mentione retectae perseverant, moraturae
etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut
quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur? Tanti
caput suum mentiuntur . Aliae, quibus plane maior est palma
<pb xml:id="v.1.p.910"/>

omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia
quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta
cervice, cetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet,
caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in
aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua maior
est capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus quam
utile est tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores
legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui
si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec
cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus,
pax et gratia a domino nostro Iesu redundet, cum Septimio
Tertulliano, cuius hoc opusculum est.</p></div></div></body></text></TEI>