<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, 
secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem
condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo
opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est
scriptura, dei est natura, dei est disciplina. Quicquid contrarium
est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta
est, et de eius testimonio scriptura incerta non potest esse. Si de
natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. Nihil
est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius
gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura
et natura et disciplina quod ratum deo inveneris, sicut iuberis
omnia examinare et meliora quaeque sectari. Superest etiam <bibl n="I Thess. V, 2(??)"/>
ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te,
sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina
dixerim, vela caput: si mater, propter filios, si soror, propter
fratres, si filia, propter patres. Omnes in te aetates periclitantur.
Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum
sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.
Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid
ex his quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem.
Quamquam non mentiris nuptam. Nupsisti enim Christo, illi tradidisti
carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum
sponsi tui voluntatem. Christus est qui et alienas sponsas
et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.</p><pb xml:id="v.1.p.908"/></div></div></body></text></TEI>