<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet
quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult. Alios
ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam,
quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum,
adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros
et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid
etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem
laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo
interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo
<bibl n="Ps. CXLVII, 6. Luc. I, 52"/> deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles
et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine
fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium,
huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed
et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit.
Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem
<pb xml:id="v.1.p.907"/>

non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus
cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat
quae virginem celat.</p></div></div></body></text></TEI>