Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam esse in causa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit. Aliquando et ipse dens venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt. Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu. Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire. Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a matribus. Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica. Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare. Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult. Alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit. Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat quae virginem celat.