<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et 
corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne.
Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone
velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus. Tegantur
etiam superiora cuius inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit
aetatis auctoritas? Propone utramque, immutare compressam in
habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret
cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur.
Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit.
Quid? quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis
confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur,
a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt
capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte
divisis apertam professae mulieritatem. lavacro macerant, formae a
speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan
et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus iactant,
calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt.
<pb xml:id="v.1.p.902"/>

Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae
totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola
capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in
hoc, et ut apud ethnicos caput velant, certe in ecclesia virginitatem
suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent
extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant et in vicis
virgines videri, sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si
aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. Eadem nature
foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum
eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum
<pb xml:id="v.1.p.903"/>

suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem.
Utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi deo? Si ut ipsi
deo, tam idoneus est ad conspicienda quaequae in occulto fiunt
quam iustus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit,
nihil debucinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, <bibl n="Matth. VI, 2 sqq."/>
nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati
vel quameunque eleemosynae operationem sinistra conscia
facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus
cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius
spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? Ergo quod
non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult,
sequitur ut hominum gratia fiat, utique primo illicitum, ut gloriae
libidinosum. Gloria enim illicitum est eis quorum probatio in omni <bibl n="I Cor. IV, 7."/>
humiliatione constat. Et si a deo confertur continentiae virtus,
quid gloriaris quasi non acceperis? Si vero non accepisti, quid
habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo
datam tibi non esse, quod illam non soli deo praestas. Videamus
ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.</p></div></div></body></text></TEI>