Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus. Tegantur etiam superiora cuius inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immutare compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. Quid? quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem. lavacro macerant, formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur. Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, et ut apud ethnicos caput velant, certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant et in vicis virgines videri, sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. Eadem nature foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem. Utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi deo? Si ut ipsi deo, tam idoneus est ad conspicienda quaequae in occulto fiunt quam iustus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit, nihil debucinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati vel quameunque eleemosynae operationem sinistra conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? Ergo quod non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult, sequitur ut hominum gratia fiat, utique primo illicitum, ut gloriae libidinosum. Gloria enim illicitum est eis quorum probatio in omni humiliatione constat. Et si a deo confertur continentiae virtus, quid gloriaris quasi non acceperis? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datam tibi non esse, quod illam non soli deo praestas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.