<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis,
ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus.
<bibl n="I Cor. XI, 5."/> Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione,
omnem mulierem etiam omnis aetatis intellegendam, responderi
ex diverso habebat ergo a nativitate et a primo nomine
aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo
se intellegere coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis
exire et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et
<pb xml:id="v.1.p.899"/>

principes generis Adam et Eva, quamdiu intellectu carebant, nudi
agebant. At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum
senserunt quam erubescendum. Ita sui quique sexus intellectum
tegmine notaverunt. Sed etsi propter angelos velanda est, sine
dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur a qua potuerunt filiae
hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati. Ex illo
enim virgo desinit ex quo potest non esse. Et ideo penes Israël
illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem;
ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tam diu
virgo quamdiu acerba est, desinit virginem eum matura cognoscitur,
et ut non virgo iam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et
desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum <bibl n="Gen. XXIV, 64 sq."/>
ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit
esse quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae
colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem,
sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam,
negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina!
Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri,
quemadmodum stuprum; nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc
velant. De ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit
<pb xml:id="v.1.p.900"/>

parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens,
viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad
aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem.
Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus,
filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam iam illam
tuam virginem, et animam expectatione et carnem transfiguratione,
cui tu secundum paras maritum. Iam et vox obsolefacta
est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et
menses tributa dependunt, ac tu mulierem negas quam muliebria
pati dicis? Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi
post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae
ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur,
quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et
dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per
commune conscientiae pignus quo totam condixerunt confusionem,
quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt
et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse? Tempus
etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant.
Nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a
duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus
<pb xml:id="v.1.p.901"/>

aut nuptiis decernentes. Mater familiae vocatur, licet virgo,
et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur,
quasi alius sit deus naturae quam noster.</p></div></div></body></text></TEI>