Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intellegendam, responderi ex diverso habebat ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo se intellegere coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et principes generis Adam et Eva, quamdiu intellectu carebant, nudi agebant. At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum. Ita sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati. Ex illo enim virgo desinit ex quo potest non esse. Et ideo penes Israƫl illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tam diu virgo quamdiu acerba est, desinit virginem eum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum; nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant. De ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem. Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam iam illam tuam virginem, et animam expectatione et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum. Iam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt, ac tu mulierem negas quam muliebria pati dicis? Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse? Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant. Nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes. Mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit deus naturae quam noster. Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus. Tegantur etiam superiora cuius inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immutare compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. Quid? quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem. lavacro macerant, formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur. Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, et ut apud ethnicos caput velant, certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant et in vicis virgines videri, sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. Eadem nature foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem. Utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi deo? Si ut ipsi deo, tam idoneus est ad conspicienda quaequae in occulto fiunt quam iustus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit, nihil debucinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati vel quameunque eleemosynae operationem sinistra conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? Ergo quod non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult, sequitur ut hominum gratia fiat, utique primo illicitum, ut gloriae libidinosum. Gloria enim illicitum est eis quorum probatio in omni humiliatione constat. Et si a deo confertur continentiae virtus, quid gloriaris quasi non acceperis? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datam tibi non esse, quod illam non soli deo praestas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum. Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam esse in causa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit. Aliquando et ipse dens venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt. Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu. Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire. Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a matribus. Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica. Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare. Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult. Alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit. Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat quae virginem celat.