<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, 
si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam
virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur
et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones
voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos
faceret illustres. Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere,
aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum,
aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata
Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.
<pb xml:id="v.1.p.898"/>

Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere
potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem
etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari
oportuisset. Quorum quanto sexus avidior et caldior in
feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior
omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. Non
enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui
ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas
gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi
cui concupiscendo inoleveris grande certamen est. Cuius autem
concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium
non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non
magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset. vel quia
familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si
autem nihil masculo, multo magis feminae.</p></div></div></body></text></TEI>