Sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos faceret illustres. Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant. Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset. Quorum quanto sexus avidior et caldior in feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi cui concupiscendo inoleveris grande certamen est. Cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset. vel quia familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae. Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intellegendam, responderi ex diverso habebat ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo se intellegere coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et principes generis Adam et Eva, quamdiu intellectu carebant, nudi agebant. At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum. Ita sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati. Ex illo enim virgo desinit ex quo potest non esse. Et ideo penes Israƫl illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tam diu virgo quamdiu acerba est, desinit virginem eum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum; nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant. De ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem. Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam iam illam tuam virginem, et animam expectatione et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum. Iam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt, ac tu mulierem negas quam muliebria pati dicis? Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse? Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant. Nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes. Mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit deus naturae quam noster.