Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum. Ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. Sed dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem, cognominavit. Si semper Christus, et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo quibus novum est quod sibi vetus est. Haereses non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur fuit tam requirendum quam recipiendum quod agnoscitur. Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in unicum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem. Hac lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei. Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum propterea paracletum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto. Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea baiulare: cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia renuntiabit vobis. Sed et supra de hoc eius opere pronuntiavit. Quae est ergo paracleti administratio, nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine acta(??)e est, omnia tempus expectant. Denique Ecclesiastes, Tempas, inquit, omni rei. Aspice ipsam creaturam paulatim ad fru(??) promoveri. Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enititur. deinde rami et frondes invalescunt et tetum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur: is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis. Sic et iustitia (nam idem deus i(??)slitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura deum metuens: dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem. Hic erit solus a Christo magister et dicendos et verendus. Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo. Hic solus antecessor, quia solus post Christum. Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt. Hunc qui audierunt usque, non olim, prophetantem, virgines contegunt. Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit. Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta. Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit. Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset. Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit (??)tiam de virginibus declarat. Itaque non contineri eas lega velandi capitis, ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc revelari, qua non i(??)beutur quae nec nominantur. Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico et mulieris, id est non virginis, ex ca(??) distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non facie(??)s distinctionem ostendit condicionis communionem. Ceterum potu hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit, Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in(??)teravit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam vo(??)t. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo plac(??) viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens lec(??) in isto capitu(??)o, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velande. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intellegi voluit, quam proprie (??) nominando a muliere non separavit, et non separando coniunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intellegi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina. Naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subcessivum antecessivo et portionale universali; in ipso intellegitur cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat significari corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra et terra et freta et ominis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit. Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud nisi ei soli quae virum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur. Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa, statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset, quoniam et adiecit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in una carne. Ostendant igitur primo, ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit. Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. Ceterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui condicio quaecunque serviret, hoc appellata quod a primordio voluit. Quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo, cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio (??)xoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius. Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier. Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus, sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur. Nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne et os ex ossibus vocatur secundum originem mulier eius ex cuius substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. Constituto igitur nomine novae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, uti diceret, Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis feminini nominarit. Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam. Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit. Cum enim dixisset, Vocabitur mulier, Quoniam ex viro suo sumpta est, ait, et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater. Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.