<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa028.opp-lat2"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non placemus deum praedicantes hoc no<add>mine</add> unico <add>uni</add>cum, <lb/>
            a quo omnia et sub quo uniuersa. dic testimonium, si <lb/>
            ita scis. nam te quoque palam et tota libertate, qua non <lb n="5"/>
            licet nobis, <add>domi</add> ac foris audimus ita pronuntiare, quod deus <lb/>
            dederit, et, si deus uoluerit. ea uoce et aliquem esse <lb/>
            significas et <add>omnem</add> illi confiteris potestatem, ad cuius spectas <lb/>
            uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis <lb/>
            nuncupas, Saturnum, <milestone n="72" unit="altpage"/> Iouem, Martem, Mineruam. nam  <lb/>
            solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum <lb n="10"/>
            et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo <lb/>
            usa uidearis. de natura quoque dei, quem praedicamus, nec <lb/>
            te latet. deus bonus, deus benefacit tua uox est. plane, <lb/>
            adicis, sed homo malus, scilicet contraria pro<add>po</add>sitione oblique <lb n="15"/>
            et figuraliter exprobrans ideo ma<add>lum hominem</add>nem, quia a <lb/>
            deo bono abscesserit. etiam, quod penes <add>deum bo</add>bonitatis et <lb/>
            benignitatis omnis benedictio inter nos su<add>mmum sit dis</add>disciplinae <lb/>
            et conuersationis sacramentum, benedicat<add>t te deus tam</add> <lb/>
            facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in <add>maledictum <lb n="20"/>
            </add> conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem <lb/>
            super <add>nos potes</add>tatem eius consistere secundum nos confiteris. <lb/>
            sunt <add>qui etsi deum</add> non negent, dispectorem plane et arbitrum <lb/>
            et iudice<add>m non putent</add>tent, in quo utique nos maxime reiciunt, <lb/>
            qui ad ista<add>m disci</add>plinam metu praedicati iudicii transuolamus, <lb n="25"/>
            sic d<add>eum honorantes</add>rantes, dum curis obseruationis et molestiis <lb/>
            anim<add>aduersio</add>nis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt. <lb/>
            n<add>am si deus, inqui</add>unt, irascitur, corruptibilis et passionalis <lb/>
            est: <add>porro quod</add> patitur quodque corrumpitur etiam interitum <lb/>
            <add>potest ca</add>pere, quem deus non capit. at idem alibi animam <lb n="30"/>
            diui<add>nam et a deo</add> conlatam confitentes cadunt in testimonium <lb/>
            ipsius <add>animae re</add>torquendum aduersus opinionem superiorem.

<note type="footnote"> 2 conscientia detinet <hi rend="italic">ABmg,</hi> conscientia detineant <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 3 dominum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> unico <hi rend="italic">om. A</hi> 8 illic <hi rend="italic">A corr</hi>. 9 negas <hi rend="italic">om. A</hi> 10 nam <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 11 cum et <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et cum <hi rend="italic">AB</hi> 13 quam <hi rend="italic">Rig</hi> 14 bonus <lb/>
            est <hi rend="italic">B</hi> planeadicis <hi rend="italic">A,</hi> plane ea dicis <hi rend="italic">B</hi> 15 et contraria <hi rend="italic">B</hi> 20 in <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            id <hi rend="italic">B</hi> 21 dictionem <hi rend="italic">ABmg</hi> proinde dicis <hi rend="italic">B</hi> 23 despectorem <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="137"/>
              si e<add>enim anima</add> <milestone n="72v" unit="altpage"/>  aut diuina aut a deo data est, sine dubio <lb/>
            datorem suum nouit, et si nouit, utique et timet, et tantum <lb/>
            postremo adauctorem. an non timet quem magis propitium <lb/>
            uelit quam iratum? unde igitur naturalis timor animae in deum, <lb/>
            si deus non nouit irasci? quomodo time<add>tur</add> qui nescit offendi? <lb n="5"/>
            quid timetur, nisi ira? unde ira, nisi <add>ex anim</add>aduersione? <lb/>
            unde animaduersio, nisi de iudicio? unde<add>de iudici</add>um, nisi de <lb/>
            potestate? cuius potestas summa, nisi dei solius? <add>hinc ergo</add> <lb/>
            tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente, <lb/>
            uel prohibente praedicare, deus uidet omnia, et deo <lb n="10"/>
            <add>commendo</add>, et deus reddet, et deus inter nos iudicabit. <lb/>
            unde tibi hoc <add>non Christian</add>ae? atque adeo plerumque et uitta <lb/>
            Cereris redimita, et pallio Saturni<add/>turni coccinata, et deae Isidis linteata, <lb/>
            in ipsis deni<add>que tem</add>templis deum iudicem imploras. sub <lb/>
            Aesculapio stas, Iunonem<add>nonem in</add> aere exornas, Mineruam † calcias <lb n="15"/>
            furuis galeam formis, <add>et neminem</add>em de praesentibus deis contestaris. <lb/>
            in tuo foro aliunde <add>iudicem</add> appellas, in tuis templis <lb/>
            alium deum pateris. o testimonium<add>nium uerit</add>ueritatis, quae apud ipsa <lb/>
            daemonia te testem efficit Christiano<add>rum</add>! 
</p></div></div></body></text></TEI>