<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa028.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis 
crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae.
Elige quam ex his fidelius sororem observes veritatis. Si te tuis
litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae
et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credas. Illa certe
est quam tanti facis quantum illa te facit: cuius es totus, quae
tibi omnia est, sine qua nec vivere potes nec mori, propter quam
deum neglegis. Cum enim times fieri Christianus, eam conveni.
Cur alium colit, deum nominat? Cur, cum maledicendos spiritus
denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur, et ad
terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit?
Quid de mortuis iudicat? Quae verba habet Christianorum;
quos nec auditos visosve vult? Cur aut nobis dedit ea verba, aut
accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe
convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis.
Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter
se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae universitatem.
Non Latinis nec Argivis solis anima de caelo cadit. Omnium
gentium unus homo nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus,
<pb xml:id="v.1.p.412"/>

 varius sonus, propria cuique genti loquela, sed loquelae
materia communis. Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium
ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii divini invocatio
ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium
ubique. Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire
conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in
tantum et rea erroris in quantum et testis veritatis, et stabit
ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. Deum praedicabas,
et non requirebas, daemonia abominabaris, et illa adorabas, iudicium
dei appellabas, nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas,
et non praecavebas, Christianum nomen sapiebas, et Christianum
persequebaris.</p></div></div></body></text></TEI>