Haec testimonia animae quanto vulgaria, tanto simplicia, quanto simplicia, tanto vulgaria, quanto vulgaria, tanto communia, quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto divina. Non pute cuiquam frivola et frigida videri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum, si a deo data novit homini divinare? Tam mirum, si eum, a quo data est, novit? Etiam circumventa ab adversario meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse? Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putavit doctrinam esse naturae congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe prior anima quam littera, et prior sermo quam liber, et prior sensus quam stilus, et prior homo ipse quam philosophus et poëta. Numquid ergo credendum est ante litteraturam et divulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquelae disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum divinae scripturae, quae penes nos vel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris vel modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam; et si haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant; cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcunque de nostris sumsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, a deo formata sit animae conscientia; an litteris dei. Quid igitur vis, homo, de humaunis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?