Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere post vitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. Ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica, quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea gravior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptie. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum vocas eum, non utique quod de bono vitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. Ceterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et vitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos lautius vivis. Misellum ergo vocas qui nihil sentit? Quid? quod ut sentienti maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis. Terram gravem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut bene requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in totum times mortem? Nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem. Nam etsi dici potest ideo mortem timeri non ultra quid minantem, sed ut commodum vitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excidant, lucratione gravioris partis metum diluit, nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est timendum quod nos liberat ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos et Graecos viros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, vel ut litteraturae operibus vel simplici laude morum vel ipsorum sepulchrorum ambitione nomen suum servet? Unde animae hodie affectare aliquid quod velit post mortem, et tantopere praeparare quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque, cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem defuncto tanquam de vivo quis requirat, prae manu occurrit dicere, Abiit iam et reverti debet.