<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa027.opp-lat2"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="103v" unit="altpage"/><add>Cur e</add>go non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles<lb n="20"/>
            fiant? nam <add>et e</add>xemplum accidit domino teste eius mulieris, <lb/>
            quae theatrum adiit <add>et ill</add>de cum daemonio rediit. itaque in <lb/>
            exorcismo cum oneraretur <add>im</add>mundus spiritus, quod ausus esset <lb/>
            fidelem aggredi, constanter: <add>et</add> iustissime quidem, inquit, feci: <lb/>
            in meo eam inueni. constat et alii linteum in <add>so</add>mnis ostensum<lb n="25"/>
            eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum <add>e</add>xprobratione

<note type="footnote"> 11] cf. Luc. 6, 29. </note>

<note type="footnote"> 1 recogitabit <hi rend="italic">B,</hi> rogitabit (rogitabit <hi rend="italic">A) ABmg</hi> ubi <hi rend="italic">om. A</hi> 3 attonit*us <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> immimos <hi rend="italic">A,</hi> in animos <hi rend="italic">B</hi> 4 quam <hi rend="italic">B,</hi> quem et <hi rend="italic">A</hi> ipse <lb/>
            ille <hi rend="italic">B</hi> 6 ipsa ... dissensio <hi rend="italic">om. A</hi> 7 scintillas (a <hi rend="italic">ex</hi> ic) <hi rend="italic">A</hi> conflabellant <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> flagellant <hi rend="italic">A,</hi> flabellant <hi rend="italic">E. Klmsmanum</hi> 9 ille <hi rend="italic">Gel:</hi> illae <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            10 et <hi rend="italic">om. B</hi> effeminati tibicinis <hi rend="italic">E. Klussmannus:</hi> effoeminationis <hi rend="italic">Bx</hi> <lb/>
            effeminati liberi <hi rend="italic">Bmg,</hi> effeminati lib ... <hi rend="italic">A,</hi> effeminati histrionis <hi rend="italic">Rig,</hi> <lb/>
            effeminati ludii <hi rend="italic">Hartelius</hi> 12 ergo <hi rend="italic">om. B</hi> moneri deflzus <hi rend="italic">Scipio Maffeius:</hi> <lb/>
            moueri deflzus <hi rend="italic">B,</hi> moueria (a <hi rend="italic">eras.)</hi> aut <hi rend="italic">A</hi> 16 dominum <hi rend="italic">B</hi> 18 eI; a?wva? <lb/>
            <hi rend="italic">&lt;*n\' aidivos Rig:</hi> his apaeonos <hi rend="italic">A,</hi> eU at £ &gt;va; <hi rend="italic">B</hi> 19 et <hi rend="italic">om. B</hi> 20 penetrabilis <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 adiit <hi rend="italic">B,</hi> agat <hi rend="italic">A</hi> demonio <hi rend="italic">A</hi> redit <hi rend="italic">A</hi> 23 exorchismo <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 inquid <hi rend="italic">A</hi> 25 constat et <hi rend="italic">om. A</hi> 26 exprobratione <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in <lb/>
            saeculo fuisse. quo utique et alia documen<add>t</add>a cesserunt de his <lb/>
            qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt. <lb/>
            nemo enim potest duobus dominis seruire. <lb/>
            quid luci, cum tenebris? quid uitae et morti? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Odisse debemus istos conuentus et coetus ethnicorum, <lb/>
            uel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani <lb/>
            leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes <lb/>
            emittuntur. quid facies in illo suffragiorum impiorum <lb/>
            aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab <lb n="10"/>
            hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid <lb/>
            de te fiat in caelo. dubitas illo enim momento, quo diabolus <lb/>
            in ecclesiam furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos <lb/>
            denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis <lb/>
            linguam, quis aures diabolo aduersus deum ministrauerit? non <lb n="15"/>
            ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum <lb/>
            ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis  <milestone n="104" unit="altpage"/> uocibus  <lb/>
            conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia, <lb/>
            etiam honesta quaedam. nemo uenenum temperat felle et elleboro, <lb/>
            sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum <lb n="20"/>
            dulcibus id mali inicit. ita et diabolus letale quod conficit <lb/>
            rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. omnia illic seu <lb/>
            fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde <lb/>
            habe ac stillicidia mellis de lucunculo uenenato nec tanti <lb/>
            gulam facias uoluptatis quanti periculum per suauitatem.

<note type="footnote"> 4] Matth. 6, 24. 5] 2 Cor. 6, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 nominato <hi rend="italic">B,</hi> nominatim <hi rend="italic">A</hi> tragoedi <hi rend="italic">Rig</hi> nuncupato nommatim <lb/>
            tragoedo <hi rend="italic">E. Klussmanum</hi> 2 quod (d <hi rend="italic">eras.) A,</hi> quot <hi rend="italic">Urs</hi> accesserunt <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            3 cGmunicanda exciderunt <hi rend="italic">A</hi> 6 coitus <hi rend="italic">A</hi> 7 uel quod <hi rend="italic">B,</hi> quoniam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">om. A</hi> cotidiani in nos <hi rend="italic">B</hi> 8 decernuntur inde temptationes <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            9 emituntur <hi rend="italic">A</hi> 10 aestu. carior <hi rend="italic">A</hi> deprehensus <hi rend="italic">B</hi> 11 *sed <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 dubitas &amp; (&amp; <hi rend="italic">eras.) A</hi> illo eum <hi rend="italic">Bmg,</hi> enim illo <hi rend="italic">Gel</hi> quo diabolus <lb/>
            in ecclesia (ecclesiam <hi rend="italic">Urs)</hi> furit <hi rend="italic">ABmg,</hi> quod in diaboli ecclesiam fueris <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            quo in diaboli ecclesia fueris <hi rend="italic">Gel</hi> 13 angelis <hi rend="italic">A colr</hi>. 15 administrauerit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> non <hi rend="italic">A,</hi> num <hi rend="italic">B</hi> 17 uocibus ... coeperint <hi rend="italic">(27, 7) om. A</hi> <lb/>
            18 conspurcatum <hi rend="italic">scripsi:</hi> constupratum <hi rend="italic">B</hi> licet <hi rend="italic">0</hi> 23 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            proinde <hi rend="italic">B</hi> 24 stillicidia <hi rend="italic">Iwn:</hi> si stillicidia <hi rend="italic">B</hi> de lucunculo uenenato <lb/>
            <hi rend="italic">Iun:</hi> deliuacunculo uenenatu <hi rend="italic">B,</hi> de libacunculo uenenato <hi rend="italic">Gel,</hi> de ranunculo <lb/>
            uenenato <hi rend="italic">Urs</hi> ne <hi rend="italic">Iun</hi> tangi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="27"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Saginentur eiusmodi dulcibus conuiuae sui: et loca et <lb/>
            tempora et inuitator ipsorum est. nostrae coenae, nostrae <lb/>
            nuptiae nondum sunt. non possumus cum illis discumbere, <lb/>
            quia nec illi nobiscum: uicibus disposita res est. nunc illi <lb/>
            laetantur, nos conflictamur. saeculum, inquit, gaudebit, <lb n="5"/>
            uos tristes eritis. lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, <lb/>
            quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes <lb/>
            tunc quoque <add>pariter</add> lugeamus. delicatus es, Christiane, si et <lb/>
            in saeculo uoluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si <lb/>
            hoc existimas uoluptatem. philosophi quidam hoc nomen quieti<lb n="10"/>
            et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea auoca<add>ntur</add>, in <lb/>
            ea etiam gloriantur. tu mihi metas et scaenam et puluerem <lb/>
            et harenam suspiras. dicas uelim: non possumus u<add>iuere</add> sine <lb/>
            uoluptate, qui mori cum uoluptate debemus. tnam quod, est <lb/>
            aliud uotum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo<lb n="15"/>
            et recipi apud dominum? hic uoluptas, ubi et uotum. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam nunc putas delectamentis L exige re spatium hoc? <lb/>
            cur tam ingratus es, ut tot et tales uoluptates a deo contributas <lb/>
            tibi satis non habeas neque recognoscas? quid <add>enim <lb/>
            in</add>cundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam ueritatis<lb n="10"/>
            reuelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro <lb/>
            criminum uenia? quae maior uoluptas quam fastidium ipsius <lb/>
            uoluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam uera libertas, <lb/>
            quam conscientia integra, quam uita sufficiens, quam mortis <lb/>
            timor nullus ? quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis,<lb n="15"/>
            quod medicinas facis, quod reuelationes petis, quod deo <lb/>
            uiuis? haec uoluptates, haec spectacula Christianorum sancta <lb/>
            perpetua gratuita; in his tibi circenses ludos interpretare,

<note type="footnote">5] Ioann. 16, 20. 15] cf. Philipp. 1, 23; cf. Luc. 12, 34. </note>

<note type="footnote"> 2 inuitator <hi rend="italic">Gel:</hi> imitator <hi rend="italic">B</hi> 3 sunt <hi rend="italic">Gel:</hi> sum <hi rend="italic">B</hi> possumus <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            possum <hi rend="italic">B</hi> 8 dilicatus <hi rend="italic">A</hi> 10 quidam <hi rend="italic">Iwn:</hi> quidem <hi rend="italic">AB</hi> 11 et tranquillitati <lb/>
            dederunt <hi rend="italic">om. A</hi> in ea gaudent <hi rend="italic">B,</hi> nea gaudent <hi rend="italic">A</hi> auocantur] uocantur <lb/>
            <hi rend="italic">Usenerus (Epic. p. 284, 16)</hi> 12 moetas <hi rend="italic">A</hi> scaenas <hi rend="italic">B</hi> 13 arenam <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            harenas <hi rend="italic">B</hi> uelim <hi rend="italic">A</hi> 14 debebimus <hi rend="italic">B</hi> nam] num <hi rend="italic">fort</hi>. est <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 exire de saeculo et <hi rend="italic">om. A</hi> 16 hic <hi rend="italic">Urs:</hi> haec <hi rend="italic">AB</hi> uotum <hi rend="italic">ABmg,</hi> <lb/>
            uitium <hi rend="italic">B</hi> 17 si putas <hi rend="italic">B,</hi> puta <hi rend="italic">Rig</hi> erigere <hi rend="italic">B</hi> 18 ut tot et <hi rend="italic">B,</hi> ut putes <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            uoluptates <hi rend="italic">om. A</hi> 20 iocundius <hi rend="italic">A</hi> ueritatis reuelatio quam <hi rend="italic">om. A</hi> 25 quot <lb/>
            caleas <hi rend="italic">A</hi> 27 hae uoluptates <hi rend="italic">B</hi> 28 ludos circenses <hi rend="italic">B</hi> interpraetare <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, <lb/>
            metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, <lb/>
            ad signum dei suscitare,  <milestone n="104v" unit="altpage"/> <add>ad tuba</add>in angeli erigere, ad martyrum  <lb/>
            palmas gloriare. si scaenicae doctrinae delectant, satis <lb/>
            nobis litterarum est, satis uersuum est, satis sententiarum, <lb n="5"/>
            satis etiam canticorum, satis uocum, nec fabulae, sed ueritates, <lb/>
            nec strophae, sed simplicitates. uis et pugilatus et luctatus? <lb/>
            praesto sunt, non par<add>ua</add> et multa. aspice impudicitiam deiectam <lb/>
            a castitate, perfi<add>diam C</add>aesam a fide, saeuitiam a misericordia <lb/>
            contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales <lb n="10"/>
            sunt apud nos agones, in quibus ipsi co<add>ro</add>namur. uis autem <lb/>
            et sanguinis aliquid? habes Christi. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quale autem spectaculum in proximo est aduentus domini <lb/>
            iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa <lb/>
            exultatio angelorum, quae gloria <add>resurgen</add>tium sanctorum! quale <lb n="15"/>
            regnum exinde iustorum! qualis ciui<add>tas noua</add> Hierusalem! at <lb/>
            enim supersunt alia spectacula, ille ulti<add>mus et</add> perpetuus iudicii <lb/>
            dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi <lb/>
            uetustas et tot eius natiuitates uno igni haurien<add>tur</add>. quae <lb/>
            tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? <add>ubi</add> <lb n="20"/>
            gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum <add>recepti</add> <lb/>
            nuntiabantur, cum Ioue ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris <lb/>
            <add>con</add>gemescentes? item praesides persecutores dominici <lb/>
            nominis saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">lacunam post</hi> labentia <hi rend="italic">signauit E. Klussmannus</hi> peracta <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            2 metas <hi rend="italic">B,</hi> et has <hi rend="italic">A</hi> consumationes <hi rend="italic">A</hi> specta <hi rend="italic">A</hi> defend. <hi rend="italic">A</hi> 8 martyrii <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 5 est <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> uersuum est satis <hi rend="italic">om. A</hi> 7 pugilatusque <lb/>
            (que <hi rend="italic">del. m. rec. saec. ut uidetur XVII)</hi> praesto <hi rend="italic">A</hi> 8. parua et multa <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> par .. sunt multa <hi rend="italic">A,</hi> parua sed multa <hi rend="italic">B,</hi> pauca sed multa <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            pauca simul <hi rend="italic">Rig,</hi> parum sunt multa <hi rend="italic">E. Klussmannus</hi> impudiciam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 caesas <hi rend="italic">A</hi> a <hi rend="italic">post</hi> saeuitiam <hi rend="italic">om. A</hi> 10 obumbratam <hi rend="italic">Pam</hi> 11 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 15 quae <hi rend="italic">om. A</hi> 21 spectans tot ac tantos <hi rend="italic">B</hi> 22 nunciabantur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ipso Ioue <hi rend="italic">B</hi> ipsis suis testibus <hi rend="italic">B,</hi> sistestibus <hi rend="italic">A</hi> 23 congemiscentes <lb/>
            <hi rend="italic">B 24 sq</hi>. saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes <lb/>
            contra Christianos <hi rend="italic">scripsi:</hi> saeuioribus quam ipsi flammas saeuierunt <lb/>
            insultantibus contra Christianos (Christianis <hi rend="italic">C) B,</hi> sefi flammis saeuferunt <lb/>
            <hi rend="italic">(sic)</hi> insultantibus contra Christianos <hi rend="italic">A,</hi> saeuioribus quam ipsi contra <lb/>
            Christianos saeuierunt flammis <hi rend="italic">Rig,</hi> saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt <lb/>
            insultantibus contra Christianos <hi rend="italic">E. Klussmarmus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            contra Christianos li<add>quesc</add>entes? quos praeterea? sapientes <lb/>
            illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, <lb/>
            quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus  <lb/>
            animas aut nullas aut non <milestone n="105" unit="altpage"/> in pristina corpora redituras adfirmabant? <lb/>
            etiam poetas n<add>on ad</add> Rhadamanthi nec ad Minonis,<lb n="5"/>
            sed ad inopinati Christi tribu<add>nal</add> palpitantes? tunc magis &gt; <lb/>
            tragoedi audiendi, magis scilicet uocales in sua propria calamitate; <lb/>
            tunc histriones cognoscendi, solutiores multo per ignem;tunc <lb/>
            spectandus auriga in flammea rota totus ruber; tunc xystici <lb/>
            contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne *** iaculati, <lb n="10"/>
            nisi quod ne tunc quidem illos uelim uisos, ut qui malim ad <lb/>
            eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum <lb/>
            desaeuierunt. hic est ille, dicam, fabri aut quaestuariae filius, . <lb/>
            sabbati destructor, Samarites et daemonium habens; hic est <lb/>
            quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diuerberatus,<lb n="15"/>
            sputamentis dedecoratus, felle et <add>aceto pota</add>tus; <lb/>
            hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur, <lb/>
            hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium <lb/>
            adlaederentur. ut talia spectes, ut talibus exultes, quis <lb/>
            tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate<lb n="20"/>
            praestabit? et tamen haec iam quodammodo habemus <lb/>
            per fidem spiritu imaginante repraesentata. ceterum qualia <lb/>
            illa sunt, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor <lb/>
            hominis ascenderunt? credo, circo et utraque cauea et omni <lb/>
            stadio gratiora.

<note type="footnote">23] 1 Cor. 2, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 quos <hi rend="italic">del. Vrs post</hi> praeterea <hi rend="italic">signum? posuit E.Klu,ssmamucs</hi> 4 rediturus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 5 rhadamanthy <hi rend="italic">A</hi> minonis <hi rend="italic">A,</hi> Minois <hi rend="italic">B</hi> 6 tu <hi rend="italic">A</hi> 7 tragoedi <lb/>
            audiendi magis <hi rend="italic">om. A</hi> 9 expectandus <hi rend="italic">A</hi> rubens <hi rend="italic">B</hi> exystici <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 in <hi rend="italic">ante</hi> igne <hi rend="italic">om. A lactmam significaui: amphitheatri mentio deest</hi> <lb/>
            iaculati] mulcati <hi rend="italic">uel</hi> luctati <hi rend="italic">fort</hi>. 11 nec <hi rend="italic">B uelim uisos A</hi> 12 insaciabilem <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. dno <hi rend="italic">A corr</hi>. 13 <hi rend="italic">sqq</hi>. hic — redemistis <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            17 resurrexisse <hi rend="italic">B</hi> 18 ortolanus <hi rend="italic">A</hi> 19 adlederentur <hi rend="italic">A,</hi> laederentur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 caeterum <hi rend="italic">A</hi> 24 ascendit <hi rend="italic">A</hi> cauea] caula <hi rend="italic">B</hi> 25 EXPLICITI DE. <lb/>
            SPECTA:CVLIS II f. 105-</note> <lb n="25"/>
            
<pb n="30"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>