<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa027.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum ergo fu<add>ror</add> interdicitur nobis, ab omni spectaculo <lb/>
            auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice <lb/>
            populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam  <lb/>
            tumultuosum, <milestone n="99" unit="altpage"/> iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. <lb/>
            tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus<lb n="25"/>
            uolutantur. dehinc ad signum <add>anxii</add> pendent, unius dementiae

<note type="footnote">16] Ps. 49, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">om. A</hi> 2 et <hi rend="italic">om. A</hi> 3 et <hi rend="italic">om. A</hi> per quam ... aemulatio <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 5 quae cum his <hi rend="italic">om. A</hi> 6 qui modeste et probe <hi rend="italic">B,</hi> quo modo <lb/>
            honeste probes <hi rend="italic">A</hi> fruitur <hi rend="italic">B, Ifrui A</hi> 7 uel aetatis <hi rend="italic">om. A</hi> 8 tamen <lb/>
            immobilis animi <hi rend="italic">B,</hi> tam eni mobili animi <hi rend="italic">A,</hi> tamen immobili animo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            est et <hi rend="italic">E.Klussmannus:</hi> et <hi rend="italic">A,</hi> est <hi rend="italic">BC,</hi> est uel <hi rend="italic">fort</hi>. tatita <hi rend="italic">A</hi> 9 affectus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 ipse <hi rend="italic">A</hi> 11 ceterum ... affectus <hi rend="italic">om. A</hi> 12 sed <hi rend="italic">om. B</hi> 13 autem <hi rend="italic">AB,</hi> <lb/>
            item <hi rend="italic">Hildebrandius, om. E. Klussmannus</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 14 simul <hi rend="italic">ABmg,</hi> <lb/>
            similem <hi rend="italic">B</hi> 16 faciamus <hi rend="italic">B</hi> factitantibus <hi rend="italic">C,</hi> facitantibus <hi rend="italic">A,</hi> facientibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. A</hi> 18 secularib; <hi rend="italic">A</hi> 19 saeparamur <hi rend="italic">A</hi> 21 omnis <hi rend="italic">A</hi> 23 id <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 23 <hi rend="italic">sq</hi>. iam tunc tumultuosum <hi rend="italic">A</hi> 26 ad <hi rend="italic">om. A</hi>. </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            una uox est. cognosce dementiam de uanitate: misit, dicunt <lb/>
            et nuntiant inuicem quod simul ab omnibus uisum est. teneo <lb/>
            testimonium caecitatis: non uident missum quid sit, mappam <lb/>
            putant; sed est diaboli ab alto praecipitati figura. ex eo itaque <lb/>
            itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet <lb n="5"/>
            sacerdotibus pacis. inde maledicta, conuicia sine iustitia odii, <lb/>
            etiam suffragia sine merito amoris. quid enim suum consecuturi <lb/>
            sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc <lb/>
            solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, <lb/>
            de aliena felicitate laetantur. quicquid optant, quicquid <lb n="10"/>
            abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos <lb/>
            otiosus et odium iniustum. an forsitan sine causa amare liceat <lb/>
            quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet <lb/>
            odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere <lb/>
            non sinit, qui maledicentes benedici praecipit. sed circo <lb n="15"/>
            quid amarius, ubi ne principibus quidem aut ciuibus suis parcunt? <lb/>
            si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit <lb/>
            sanctis, etiam in circo licebit, si uero nusquam, ideo nec. in circo. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur <lb/>
            modo etiam a theatro separamur, quod est  <milestone n="99v" unit="altpage"/> <add>priuatum</add> consistorium  <lb n="20"/>
            inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non <lb/>
            probatur. ita summa gratia eius de spurcitia plurimum con- <lb/>
            <add>ci</add>nnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam <lb/>
            per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, <lb/>
            ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam

<note type="footnote"> 7] cf. Matth. 20, 14. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cognosco A 4 figura B, gula A 5 animo sed A 6 inde B,</hi><lb/>
            lude <hi rend="italic">A</hi> maledicti <hi rend="italic">A</hi> 7 suum consecuturi sunt <hi rend="italic">A,</hi> consecuturi sint <lb/>
            suum <hi rend="italic">B,</hi> consecuturi suum <hi rend="italic">Gel</hi> 8 qui <hi rend="italic">prius om. A</hi> 10 quicquid optant <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> quidquod <hi rend="italic">A</hi> 11 ab illis <hi rend="italic">B</hi> 15 sint <hi rend="italic">A corr</hi>. 16 quid <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            17 circus <hi rend="italic">sic A</hi> alicubi <hi rend="italic">ABC,</hi> aliubi <hi rend="italic">Gel</hi> 19 nec inpudicitiam omnem amare <lb/>
            iubemur <hi rend="italic">ABmg,</hi> nec impudicitiam omnem amandare iubemur? <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> <lb/>
            pudicitiam omnem amare iubemur <hi rend="italic">E. Klussmannus</hi> 20 a theatro <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            li heatro <hi rend="italic">A</hi> priuum <hi rend="italic">Scal</hi> 21 impudentiae <hi rend="italic">Bmg</hi> quam <hi rend="italic">om. A</hi> 23 gesticulator <lb/>
            Lat 24 muliebres res praesentat (repraesentat <hi rend="italic">ego) E. Klussmannus:</hi> <lb/>
            muliebres repraesentat <hi rend="italic">AB,</hi> mulieres repraesentat <hi rend="italic">Gel</hi> sensum <hi rend="italic">add. <lb/>
            E. Rlussmannus</hi> sexum pudoris <hi rend="italic">B</hi> 25 quam in scaena erubescant <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            in scena <hi rend="italic">Gel:</hi> scaenae <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="19"/>
            denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex <lb/>
            esse possit. ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, <lb/>
            in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, <lb/>
            quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis <lb/>
            ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus<lb n="5"/>
            non est, <add>prae</add>dicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in <lb/>
            tene<add>bris</add> et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. <lb/>
            erubescat senatus, erubescant ordines omnes; ipsae <lb/>
            illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem et <lb/>
            populum expauescentes semel anno erubescant. quodsi nobis<lb n="10"/>
            omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod <lb/>
            loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne uanum uer-. <lb/>
            bum iudicatum a deo sciamus? cur aeque liceat uidere - quae <lb/>
            facere flagitium est? cur quae ore prolata communicant hominem, <lb/>
            ea per aures et oculos admissa non uideantur hominem<lb n="15"/>
            communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit  <lb/>
            mundus praestari cuius apparitores inquinantur? <milestone n="100" unit="altpage"/> habes igitur <lb/>
            et theatri interdictionem de interdictione impud<add>i</add>citiae. si et <lb/>
            doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam <lb/>
            aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus<lb n="20"/>
            spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam uel agonisticam <lb/>
            scaenam dispungunt. quodsi sunt tragoediae et comoediae <lb/>
            scelerum et libidinum actrices cruentae et lasciuae, impiae et prodigae, <lb/>
            nullius rei aut atrocis aut uilis commemoratio melior <lb/>
            est: quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane <lb/>
            obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo

<note type="footnote"> 26J 1 Cor. 9, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 ex corpore <hi rend="italic">A,</hi> in corpore <hi rend="italic">B</hi> 2 prostribula <hi rend="italic">A</hi> libininis <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            4 so solis <hi rend="italic">A</hi> perque <hi rend="italic">Gel:</hi> per quae <hi rend="italic">AB</hi> 6 etiam <hi rend="italic">AB,</hi> ea <hi rend="italic">Gel, om. <lb/>
            E.Klussmanum</hi> 7 et in <hi rend="italic">B,</hi> et sn <hi rend="italic">A</hi> 8 erubescat senatus <hi rend="italic">om.A</hi> 10 annon <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> erubescunt <hi rend="italic">B</hi> \' 11 quod <hi rend="italic">A,</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> 13 iudicatum iri <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            15 oculos et aures <hi rend="italic">B</hi> 18 pudicitiae <hi rend="italic">A</hi> sin <hi rend="italic">Gel</hi> 19 secularis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 nobis <hi rend="italic">om. A</hi> illis <hi rend="italic">om. A</hi> 21 et de spectaculorum <hi rend="italic">A</hi> lusorium uel <lb/>
            agonisticum schema <hi rend="italic">Scal</hi> 22 quodsi <hi rend="italic">Urs:</hi> quod sint <hi rend="italic">AB</hi> sunt <hi rend="italic">add. <lb/>
            E. Klussmcmnus</hi> comediae <hi rend="italic">A corr</hi>. 23 aut libidinum <hi rend="italic">A</hi> actrices <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            auctrices <hi rend="italic">AB</hi> 24 aut atrocis aut uilis <hi rend="italic">om. A</hi> 25 est] ipsa re est <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            reigitur <hi rend="italic">A corr. m. al</hi>. 26 non nominari (non <hi rend="italic">eras.) A</hi> 27 conspectui <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> 
<pb n="20"/>
            non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem, petulantiam <lb/>
            manus et quamcumque humani oris, id est diuinae imaginis, <lb/>
            depugnationem. non probabis usquam uanos cursus et iaculatus <lb/>
            et saltus uaniores, nusquam tibi uires aut iniuriosae aut <lb/>
            uanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei <lb n="5"/>
            supergressa, et propter Graeciae otium alti<add>les</add>, homines oderis. <lb/>
            et palaestrica diaboli negotium est: primos homines diabolus <lb/>
            elisit. ipse caestus colubrina uis est, tenax ad occupandum, <lb/>
            tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. nullus tibi <lb/>
            coronarum usus est; quid de coronis uoluptates aucuparis? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de <lb/>
            scripturis petamus? si saeui<add>tiam</add>, <milestone n="100v" unit="altpage"/> si impietatem, si feritatem  <lb/>
            permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. <lb/>
            si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine <lb/>
            humano. bonum est cum puniuntur nocentes. quis hoc nisi <lb n="15"/>
            tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius <lb/>
            laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, <lb/>
            quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter <lb/>
            impendatur. quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad <lb/>
            bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae <lb n="20"/>
            quoque inferatur aut ultione <add>in</add>iudicantis aut infirmitate <lb/>
            defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est <lb/>
            nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, <lb/>
            si tamen bonum sapiunt. certe quidem gladiatores innocentes <lb/>
            in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant. etiam <lb n="25"/>
            # qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in <lb/>
            homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi.

<note type="footnote"> 2 quaecuq; <hi rend="italic">A</hi> 4 et saltus <hi rend="italic">om. A</hi> uires <hi rend="italic">B,</hi> res <hi rend="italic">A</hi> 6 supergressa et <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            supergressae <hi rend="italic">B,</hi> supergressa sed <hi rend="italic">Lat,</hi> supergressa <hi rend="italic">Urs</hi> 7 palestrica <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            8 ipsi <hi rend="italic">A</hi> caestus <hi rend="italic">E. Klussmannus:</hi> gestus <hi rend="italic">AB</hi> ocupandum <hi rend="italic">A</hi> 9 delabendum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 ut et <hi rend="italic">B, et A</hi> . ampiteatri <hi rend="italic">A</hi> 12 petamus <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            13 ampitheatrum A 14 si tales sumus quales sumus. quales dicimur <lb/>
            sanguinis humani. <hi rend="italic">A</hi> 15 <hi rend="italic">sq</hi>. nisi tantum <hi rend="italic">B,</hi> nisi <hi rend="italic">Gel</hi> 16 innocens <hi rend="italic">ABmg</hi> <lb/>
            supplicio <hi rend="italic">ex</hi> suppicio <hi rend="italic">uel</hi> subpicio <hi rend="italic">A</hi> 17 oportet <hi rend="italic">B,</hi> potest <hi rend="italic">ABmg</hi> competat <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 22 defensionis <hi rend="italic">ABmg,</hi> defendentis <hi rend="italic">B</hi> 23 mali <hi rend="italic">B,</hi> alii A <lb/>
            nesciam <hi rend="italic">B</hi> quum <hi rend="italic">A</hi> 24 sapio <hi rend="italic">fort</hi>. 25 ueniunt <hi rend="italic">B</hi> 26 de <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            27 homicidiis <hi rend="italic">fort</hi>. haec <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            ceterum absit ut de istius spectaculi auersione diutius discat <lb/>
            Christianus. quamquam nemo haec omnia plenius exprimere <lb/>
            potest nisi qui adhuc spectat. malo non implere quam meminisse. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum, <lb/>
            qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt <lb n="5"/>
            nullam eius abstinentiae <milestone n="101" unit="altpage"/> mentionem specialiter uel localiter <lb/>
            in scripturis determinari, quae d<add>irecto</add> prohibeat eiusmodi conuentibus <lb/>
            inseri seruum dei. nouam proxime defensionem suauiludii <lb/>
            cuiusdam audiui. sol, inquit, immo ipse etiam deus de <lb/>
            caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios<lb n="10"/>
            suos defert nec inquinatur. utinam autem deus nulla flagitia <lb/>
            hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus. sed spectat <lb/>
            et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes <add>et</add> idololatrias <lb/>
            et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non sp<add>ec</add>tabimus, <lb/>
            ne uideamur ab illo qui spectat omnia. comparas, homo, <lb n="15"/>
            reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem, <lb/>
            qui, quia uidet, iudex est. numquid ergo et extra limites <lb/>
            circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus <lb/>
            et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra <lb/>
            amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus<lb n="10"/>
            et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur <lb/>
            quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod <lb/>
            semper et ubique non licet. haec est ueritatis integritas et, <lb/>
            quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et <lb/>
            fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium. <lb n="15"/>
            non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum. 
</p></div></div></body></text></TEI>