Cum ergo fu ror interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus uolutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae 16] Ps. 49, 18. 1 enim om. A 2 et om. A 3 et om. A per quam ... aemulatio om. A 5 quae cum his om. A 6 qui modeste et probe B, quo modo honeste probes A fruitur B, Ifrui A 7 uel aetatis om. A 8 tamen immobilis animi B, tam eni mobili animi A, tamen immobili animo C est et E.Klussmannus: et A, est BC, est uel fort . tatita A 9 affectus A 10 ipse A 11 ceterum ... affectus om. A 12 sed om. B 13 autem AB, item Hildebrandius, om. E. Klussmannus et om. A 14 simul ABmg, similem B 16 faciamus B factitantibus C, facitantibus A, facientibus B non om. A 18 secularib; A 19 saeparamur A 21 omnis A 23 id om. A 23 sq . iam tunc tumultuosum A 26 ad om. A . XX. Tert. I. 2 una uox est. cognosce dementiam de uanitate: misit, dicunt et nuntiant inuicem quod simul ab omnibus uisum est. teneo testimonium caecitatis: non uident missum quid sit, mappam putant; sed est diaboli ab alto praecipitati figura. ex eo itaque itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet sacerdotibus pacis. inde maledicta, conuicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris. quid enim suum consecuturi sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur. quicquid optant, quicquid abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum. an forsitan sine causa amare liceat quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit. sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut ciuibus suis parcunt? si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si uero nusquam, ideo nec. in circo. Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est priuatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. ita summa gratia eius de spurcitia plurimum con- ci nnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam 7] cf. Matth. 20, 14. 1 cognosco A 4 figura B, gula A 5 animo sed A 6 inde B, lude A maledicti A 7 suum consecuturi sunt A, consecuturi sint suum B, consecuturi suum Gel 8 qui prius om. A 10 quicquid optant om. A quidquod A 11 ab illis B 15 sint A corr . 16 quid om. A 17 circus sic A alicubi ABC, aliubi Gel 19 nec inpudicitiam omnem amare iubemur ABmg, nec impudicitiam omnem amandare iubemur? Oehlerus, pudicitiam omnem amare iubemur E. Klussmannus 20 a theatro B, li heatro A priuum Scal 21 impudentiae Bmg quam om. A 23 gesticulator Lat 24 muliebres res praesentat (repraesentat ego) E. Klussmannus: muliebres repraesentat AB, mulieres repraesentat Gel sensum add. E. Rlussmannus sexum pudoris B 25 quam in scaena erubescant om. A in scena Gel: scaenae B denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit. ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, prae dicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tene bris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. erubescat senatus, erubescant ordines omnes; ipsae illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem et populum expauescentes semel anno erubescant. quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne uanum uer-. bum iudicatum a deo sciamus? cur aeque liceat uidere - quae facere flagitium est? cur quae ore prolata communicant hominem, ea per aures et oculos admissa non uideantur hominem communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit mundus praestari cuius apparitores inquinantur? habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impud i citiae. si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam uel agonisticam scaenam dispungunt. quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices cruentae et lasciuae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut uilis commemoratio melior est: quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum. Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo 26J 1 Cor. 9, 24. 1 ex corpore A, in corpore B 2 prostribula A libininis A corr . 4 so solis A perque Gel: per quae AB 6 etiam AB, ea Gel, om. E.Klussmanum 7 et in B, et sn A 8 erubescat senatus om.A 10 annon B erubescunt B \' 11 quod A, quae B 13 iudicatum iri Urs 15 oculos et aures B 18 pudicitiae A sin Gel 19 secularis A 20 nobis om. A illis om. A 21 et de spectaculorum A lusorium uel agonisticum schema Scal 22 quodsi Urs: quod sint AB sunt add. E. Klussmcmnus comediae A corr . 23 aut libidinum A actrices Urs: auctrices AB 24 aut atrocis aut uilis om. A 25 est] ipsa re est fort . reigitur A corr. m. al . 26 non nominari (non eras.) A 27 conspectui B 2* non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem, petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est diuinae imaginis, depugnationem. non probabis usquam uanos cursus et iaculatus et saltus uaniores, nusquam tibi uires aut iniuriosae aut uanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei supergressa, et propter Graeciae otium alti les , homines oderis. et palaestrica diaboli negotium est: primos homines diabolus elisit. ipse caestus colubrina uis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. nullus tibi coronarum usus est; quid de coronis uoluptates aucuparis? Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saeui tiam , si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. bonum est cum puniuntur nocentes. quis hoc nisi tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione in iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. certe quidem gladiatores innocentes in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant. etiam # qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi. 2 quaecuq; A 4 et saltus om. A uires B, res A 6 supergressa et A, supergressae B, supergressa sed Lat, supergressa Urs 7 palestrica A 8 ipsi A caestus E. Klussmannus: gestus AB ocupandum A 9 delabendum B 11 ut et B, et A . ampiteatri A 12 petamus om. A 13 ampitheatrum A 14 si tales sumus quales sumus. quales dicimur sanguinis humani. A 15 sq . nisi tantum B, nisi Gel 16 innocens ABmg supplicio ex suppicio uel subpicio A 17 oportet B, potest ABmg competat A 22 defensionis ABmg, defendentis B 23 mali B, alii A nesciam B quum A 24 sapio fort . 25 ueniunt B 26 de om. A 27 homicidiis fort . haec om. A ceterum absit ut de istius spectaculi auersione diutius discat Christianus. quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat. malo non implere quam meminisse. Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter uel localiter in scripturis determinari, quae d irecto prohibeat eiusmodi conuentibus inseri seruum dei. nouam proxime defensionem suauiludii cuiusdam audiui. sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus. sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non sp ec tabimus, ne uideamur ab illo qui spectat omnia. comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem, qui, quia uidet, iudex est. numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet. haec est ueritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium. non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum.